Articulus 4
Articulus 4
An ille cui plura dimissa sunt, magis tenetur ad gratiarum actiones, quam ille qui servavit innocentiam ?
ARTICULUS IV. An ille cui plura dimissa sunt, magis tenetur ad gratiarum actiones, quam ille qui servavit innocentiam ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo ante finem: "Tot ergo debuit cogitare dona Dei, quot mala sua, etc."
Et queruntur hic tria, scilicet quis tenetur magis ad gratiarum actiones, scilicet cui plura dimissa sunt, vel ille qui servavit innocentiam ? Secundo, Penes quid attendatur gratiarum actio major vel minor ? Tertio, Utrum plurium. donorum sit una gratiarum actio, et una ingratitudo, vel plures ?
Ad primum objicitur sic: 1. In corporalibus magis valet continua sanitas, quam interrupta et restituta :. ergo similiter in spiritualibus plus valet continuatio innocentiae, quam a peenitentia restitutio gratie: sed de majori bono magis sunt gratiae agendw#: ergo ad ma- jores gratiarum actiones tenetur innocens, quam poenitens in pristinum statum restitutus.
2. Adhuc, Dignior est status innocentiee et securior, quam poenitentiae : quia peenitens nescit sibi peccatum dimissum esse, sed innocens certe scit, quia non est admissum : ergo ut prius. .
IN CONTRARIUM 1. Luc. vn, 42 et 43: "Quis ergo eum— plus diligit ?... Hstimo quia is cui plus donavit, Et ille, scilicet Jesus, dicit et: Recte judicasti": sed plus dimissum est penitenti: ergo plus tenetur diligere ergo et amplius gratias agere.
2. Adhuc, Adjutus in periculo tenetur liberatori, cui non tenetur hic qui numquam adjutus est: sed innocens numquam adjutus est, pcenitens autem est adjutus : ergo ad majores gratiarum actiones tenetur pcenitens, quam innocens.
Videtur autem, quod penes quantitatem donorum : quia gratiarum actio est de donis perceptis recognitio beneficii cum laude et obsequio: ergo de majori dono major est gratiarum actio, et de minori minor.
Sed st hoc concedatur, Evangelium videbitur esse contra : quia dicunt omnes, quod charitas maximum est donum : et tamen Evangelium videtur velle, quod plus debet gratias agere cui plus est dimissum, ut patet ex prius inducta auctoritate.
Videtur autem, quod non: quia sicut differunt causae proprie, ita differunt causata : sed causa propria gratiarum actionis est perceptio doni: ergo diversorum donorum diverse sunt gratiarum actiones et ingratitudines: et habetur propositum.
Resronsio. Dicendum, quod primum articulum hujus questionis determinat Augustinus in libro de Virginitate, dicens quod "ceteris paribus, uterque ad aequales tenetur gratiarum actiones : quia a tot quot pcenitentem gratia Dei eripuit, a tot innocentem ne caderet preservavit: nec stare potuit, nisiillo preservante.:" si autem in ceteris pares non sint : tune magis tenetur qui majorem charitatem habet, et cetera dona majora. Unde in illis nihil prohibet unum magis teneri in ratione unilus, et reliquum in ratione alia: quia in talibus operationes se habent sicut excedentes et excessa.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod est ut sic, et est ut non: quia si interrupta sanitas major est quam continua, non est verum quod dicit : si autem aequalis est, et cetera sunt paria, tunc est verum. Et ita est etiam in spiritualibus: quia tunc vitatio periculi magnum bonum est, de quo non tenetur qui in periculum incidit.
Av artup dicendum, quod non concludit, nisi quantum ad hoc: in ceteris autem potest esse oppositum, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod in contra rium objectum probat ex pluribus teneri penitentem, quia ex dimisso. et commisso, sed non plus: et ita loquitur. Dominus, Luc. vit, 42 et 43.
Ad id quod secundo queritur, dicendum quod duplex est quantitas, discreta, et continua. Spiritualis autem discreta quantitas gratiarum actionis attenditur penes numerum donorum, et spiritualis quasi continua attenditur penes magnitudinem, et precipue penes magnitudinem charitatis, quia illa excellentior est omni dono alio. os
Ad 1p quod tertio queritur, dicendum quod gratiarum actiones non respiciunt dona secundum speciem differentia,. sed secundum quod sunt divine largitatis et magnificentiae indicativa: et quia hoc modo sunt in ratione una, ideo gratia~ rum actio est una specie, et debent esse multe numero per diversitatem recordationis donorum: et per consequens ingratitudo est una per speciem potens dividi in plures numero. Et per predicta patet etiam solutio ad objecta: quia nonest verum, quod diversitati donorum in specie diverse debeantur gratiarum actiones specie: quia non hoc modo respicit dona: gratiarum actio, sed modo predicto.
On this page