Articulus 5
Articulus 5
An sacramentum poenitentiae habeat tria sicuti cetera, scilicet rem tantum, signum tantum, rem et signum simul ?
ARTICULUS V. An sacramentum poenitentiae habeat tria sicuti cetera, scilicet rem tantum, signum tantum, rem et signum simul ?
Deinde queritur de secunda parte hujus distinctionis qua incipit ibi, C, "Post predicta restat investigare, etc."
Primum est, Utrum istud sacramentum sicut cetera habeat tria, scilicet rem tantum, signum tantum, rem et signum simul ? Secundum est, Quid sit in eo signum tantum, et quid res et signum, et quid | res tantum ? Tertium, Utrum sit unum signum, et unicum signum et res, et una res vel plures ? Quartum, Utrum ipsum sit unum sacramentum ? Et quintum, Secundum quem modum sit unum?
Ad primum horum sic objicitur : 1. Nihil eorum quae totam rem suam perficiunt interiori operatione, habet signum sacramentale: poenitentia totam rem suam perficit operatione interiori vel perficere potest: ergo nullum habet signum sacramentale. Probatur prima ex diffinitione signi sacramentalis in principio libri posita. Secunda autem probatur : quia ex interiori contritione dimmittitur frequenter totum peccatum, imo totum peccatum cum tota sui poena potest deleri, antequam umquam fiat aliquid exterius.
2. Adhuc, Omne illud quod nullam habet materiam extrinsecus oculis suppositam per ministros Ecclesiae ministrandam, ipsum nullum habet signum sacramentale: sed poenitentia tale quid est, vel potest esse: ergo nullum habet signum sacramentale. Probatur prima per diffinitionem sacramenti, quam dat Hugo, quod "sacramentum est visibile et corporale elementum, extrinsecus oculis suppositum, ex similitudine representans, ex institutione significans, et ex sanctificatione invisibilem gratiam conferens." Secunda autem probatur, sicut ante habita praecedentis argumenti.
In contrarium hujus objicitur per hoc quod poenitentia est sacramentum: sed omne sacramentum est sacre rei signum, cujus imaginem gerit et similitudo exislit: ergo et poenitentia,
Resronsio. Dicendum, quod aliud judicium est de poenitentia, secundum quod est virtus movens liberum arbitrium in peccati detestationem, ut supra dictum est ': et aliud, secundum quod est sacramentum. Secundum enim quod est virtus, non habet ista tria, sed est movens liberum arbitrium in modum nature cujusdam ad detestandum peccatum perpetratum in quantum perpetratum est. Secundum autem quod est sacramentum,. dolorem habet pro materia, et gratiam pro forma, et exteriora signa habet, consistens in tribus partibus, scilicet contritione, confessione, et satisfactione: et hee omnia supra sunt notata: sic enim illae tres partes sunt. omnes simul, non actu, sed volo. . Secundum autem quod est virtus, non habet conjunctum votum confitendi ministro Ecclesiae, nec satisfaciendi satisfactione erogata sub clavium potestate.
On this page