Articulus 6
Articulus 6
Quid in sacramento poenitentiae sit signum, et quid res et signum, et quid res tantum ?
ARTICULUS VI. Quid in sacramento poenitentiae sit signum, et quid res et signum, et quid res tantum ?
Dicit autem Magister in Littera, quod exterior poenitentia est signum tantum, interior autem res et signum, et dimissio peccati res tantum.
Sed contra hoc objicitur: quia 1. Secundum hoc res praecedit signum tempore, cum in aliis sacramentis signum praecedat rem: remissio enim peccati praecedit exteriorem penitenfiam.
2. Adhuc autem objieitar sic: Multa ante exteriorem poenitentiam in hoc sacramento exteriusaguntur : ergo videtur, quod exterior poenitentia non sit signum primum. et principale poenitentiae : agitur enim confessio et multa alia ante exteriorem poenitentiam, quae est injuncta satisfactio.
3. Adhuc, Est: signum - faturi, quod dicitur prognosticum a Medicis et Astronomis: et est signum presentis quod di- citur hycos vel typus: et est signum preteriti quod dicitur a Tullio rememorativum, in tertio Rhetorice: ergo sacramentale est aliquod istorum signorum, Et constat, quod nullum nisi prognosticum: et illud semper praecedit signatum: ergo in poenitentia cum sit sacra-~ mentum, nullum potest esse signum quod non praecedat peccati remissionem : ergo videtur, quod exterior poenitentia non sit signum.
4. Adhuc, Si exterior poenitentia dicitur satisfactio inguneta, sicut Magister videtur velle, videtur quod multi contriti et confessi decedant sine sacramento pcenitentiae : qui tamen salvantur, quia multi decedunt sine exteriori satisfactione : et hoc videtur esse inconveniens.
Adhuc, In praecedenti distinctione habitum est, quod secundum quantitatem doloris et devotionis moderanda est satisfactio: ergo quibusdam nihil imponetur, scilicet quibus sufficit dolor interior et devotio: et ita illi non haberent de signo sacramenti poenitentiae, quod absurdum est.
5. Aliter autem objicitur contra idem, scilicet quod nihil exteriorum potest esse signum sacramentale in poenitentia : quia in sacramento nove legis signum est causa, et efficit quod figurat : sed exteriora in poenitentia non efficiunt, sed interiora : ergo videtur, quod non sunt signa sacramentalia.
In conrranium hujus objicitur, quod omne sacramentum habet signum sensui extra subjectum : sed in poenitentia solum exterior poenitentia est sensibus subjecta: ergo ipsa sola est signum, sicut dicit Magister in Litéera.
Responsio. Ad hoc dicendum cum Magistro in Litéera, quod exterior peenitentia est signum tantum, et interior signum et res; et dimissio peccati in culpa et poena est res tantum.-Sed exterior pognitentia non dicitur: meo judicio tantum satisfactio injuncta : sed potius in communi ad tres partes poenitentiae accipiendum est signum doloris exterius in gestu, voce confessionis, et opere satisfactionis injunctae: et hoc secundum tres partes poenitentiae dividitur, scilicet quod signum doloris extra est signum appropriatum contritioni, et confessioni extra enarratio, scilicet appropriata confessioni, et acceptio exterior satisfactionis est signum satisfactionis. Res autem et signum simul, sicut dicit Magister, est poenitentia interior: et haec similiter in communi accipienda est, scilicet secundum quod est dolor voluntarius cum voto confitendi et satisfaciendiper claves. Res autem tantum est dimissio peccati in tota culpa et tota poena: et haec duo divisibilia sunt, quia contritioni respondet signum quod est dolor interior gratia informatus : confessioni autem votum confitendi quo jam confitetur intra, et satisfactioni votum satisfaciendi quo jam amplectitur injunctam poenitentiam intra. Similiter res dividitur : quia in contritione est dimissio culpe et poene aeterne, et in confessione dimissio poenae in purgatorio, et in satisfactione dimissio pone temporalis.
Ad noc autem quod primo objicitur, dicendum quod Magister solvit in Littera: quia quandoque non est inconveniens rem praecedere signum, ut in baptismo adultorum fit frequenter : sed quia hoc accidit, ideo aliter potest dici, scilicet quod aliter est in sacramento tantum, et aliter in eo quod est virtus et sacramentum. In his autem quae sunt sacramenta tantum, semper natura praecedit signum, etsi tempore quandoque comitetur, quandoque subsequatur : sed. in poenitentia que est virtus et sacramentum, peenitentia ut est virtus, est ante eamdem secundum quod est sacramentum, hoc est, actus virtutis est ante actionem sacramenti, et cum virtute non potest esse simul peccatum : et ideo res secundum quod inducit totam in culpa et poena peccati dimissionem, signum_ praecedit aliquod in natura, vel in tempore quandoque.
Ad aliud jam patet : quia comprehen- ditur sub satisfactione confessio, et quidquid exterius apparet.
Ad aliud dicendum, quod hoc est signum praecedens rem secundum aliquam partem : et hoc sufficit propter causam dictam.
Ad Auiup dicendum, quod non decedunt sine sacramento : quia non tantum dicitur exterior poenitentia sacramentum, ; sed verius interior:: sed sequitur, quod sine. quodam signo quod est in sacramento decedunt : et hoc non est inconveniens : imo etiam sine sacramento, sed tamen cum re sacramenti non est inconveniens aliquos salvari, sicut habitum est in tractatu de baptismo.
Ad aliud dicendum, quod illa objectio quorumdam in loco isto fundatur super falsum : quia nullum sacramentorum omnium habet signum rei causativum : aqua enim non causat sanctificationem, sed potius virtus verborum in aqua : et species panis et vini non causant corpus Christi, sed potius verba in tali materia, et sic de aliis. Et hoc est quod dicit Magister Hugo, quod "ex sanctificatione fit sacramentum invisibilem gratiam conferens." Unde falsum est quod dicit : sed sufficit, quod illud quod est res et sacramentum, cum forma et materia sit si~ gnificativum et causativum : et hoc quidem hic fit, quia dolor cum signis suis est materia et gratia formata: et hoc sanctificat, quia in tali dolore.causat remissionem peccatorum.
On this page