Text List

Articulus 7

Articulus 7

An in sacramento poenitentiae signum sit unum vel plura ?

ARTICULUS VII. An in sacramento poenitentiae signum sit unum vel plura ?

Tertio queritur, Utrum sit unum: signum, et unicum signum et res, et unica res, vel plures ? .

Videtur autem, quod unica : quia 1. Unius sacramenti res debet’ esse unica : sed poenitentia est sacramentum unum : ergo, etc.

2. Adhuc, Magister in Littera non unum, scilicet exteriorem poenitentiam et interiorem, et peccati dimissionem : ergo, etc.

Responsio. Dicendum, quod sunt plura et unum diversis respectibus. In communi enim accepta poenitentia, prout claudit in se tres partes suas, unum est signum tantum, et unum signum et res, et similiter est res una tantum. Quod qualiter sit, in pracedenti articulo’ questionis dictum est. Si autem accipiantur partes actus posnitentiae, tunc ista tria habent divisa : et hoc etiam ibidem dictum est. .

Ad oxBsectuM ergo. dicendum, quod non est nisi unum in communi, sed in particulari in hoc et in aliis sacramentis sicut patet in Eucharistia, ubi sunt signa species panis et vini.

Ad aliud dicendum, quod Magister non tangit ista, nisi secundum quod sunt totius poenitentiae in communi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7