Text List

Articulus 8

Articulus 8

An sacramentum poenitentiae sit unum vel plura ?

ARTICULUS VIII. An sacramentum poenitentiae sit unum vel plura ?

Quarto queritur, Utrum istud sacramentum sit unum vel plura ?—

Videtur autem, quod unum: quia 1. Non sunt nisi septem sacramenta nove legis, et istud est unum illorum : ergo est unum : si enim daretur, quod esset plura, sequeretur quod plura quam septem essent sacramenta nove legis.

2. Adhuc, Duo sunt genera peccatorum, scilicet originale, et actuale : et unum sacramentum, scilicet baptismus ordinatur contra originale : ergo et unum contra actuale : sed hoc est poenitentia : ergo videtur, quod poenitentia non sit nisi unum sacramentum.

In contrarivum hujus objicitur : quia ubi sunt plura signa et plura signata, ibi sunt plura sacramenta.

Responsio. Dicendum, quod fere totum patet per dicta : sacramentum enim ponitentiae est unicum sacramentum : et sic dictum est supra Res ejus est unica, scilicet deletio totius peccati actualis in culpa et poena : et ad hanc deletionem ordinatim veniunt tres partes, sicut medicine sunt tres receptiones sigillatim et ordinatim operantes.

Ad ARGUMENTUM ergo dicendum, quod una res est in communi et unum signum et causa : et tamen non sequitur, si plura essent quae sunt signa tantum,. quod essent plura sacramenta : et instantia est in Eucharistia, in qua sunt plura signa, nec tamen plura sacramenta : et haec est causa, quia sacramentum contrahit unitatem are, et precipue ab eo quod est res et signum : et hoc unum est in Eucharistia : et haec causa propter quid in talibus est, quia unum et idem signabile est signis diversis : et ideo diversitas signorum non facit unitatem vel diversitatem rerum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8