Articulus 9
Articulus 9
Qualiter sacramentum poenitentiae sit unum ?
Dicitur enim unum multis modis ut distinguunt diversi Auctores. Est enim unitas substantialis trium personarum in una substantia divina : personalis in Christo : spiritualis, in qua homo sanctus et Deus, unus spiritus sunt. Praeter has est aggregativa ut acervus lapidum : et constitutiva, ut membra corpus unum constituunt : et nativa, ut corpus et anima naturaliter unum perficiunt hominem : et conjugativa, qua vir et mulier sunt una caro.
Videtur autem, quod nullo horum modorum sit sacramentum unum. Et patet, 1. Per singulas unitates de facili deducenti.
2. Adhuc, Dionysius multos ponit modos unius dicens, quod quae sunt multa numero, sunt unum specie : et quae multa specie, sunt unum genere: et quae multa processibus, sunt unum primo. Qualiter ergo dicetur hoc sacramentum unum ?
Responsio. Determinatio istius questionis multum pendet ex dictis in distinctione XV, circa principium: dico tamen, quod est unum unitate nativa in divisione Bernardi, quae est ex materia et forma: omne enim quod est ex forma et materia, reducitur ad unitatem nativam in divisione illa: forma autem est gratia, et materia dolor, cum signis suis exterioribus manifestabilis vel manifestatus : et sic patet solutio.
Et nota, quod quidam dixerunt, quod sit haec specialis unitas quae dicitur sacramenti: et hunc modum unitatis ponit Boetius in libro de Unitate et uno: sed ille modus ad unitatem nativam habet reduci secundum divisionem Bernardi. Nota etiam, quod quidam dicunt unitatem esse principii secundum divisionem Dionysil : et hoc nihil est : quia principium voeatur ibi a quo multa procedunt non per modum unum : et est secundum aliquem modum per prius et posterius in aliquo illorum : sicut ab ente procedunt genera generalissima : sed post hoc in divisione ipsum est specie unum, eo modo quo ipsa species constans ex materia et forma dicitur specie unum.
On this page