Text List

Articulus 10

Articulus 10

An sacramentum poenitentiae indiguit institutione ?

ARTICULUS X. An sacramentum poenitentiae indiguit institutione ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 1, in fine : "Sacramentum vero poenitentiae, sicut conjugit, etc."

Et queruntur quinque circa institutionem. Primum est, An indigebat institutione ? Secundum, Utrum ante peccatum fuit institutum, sicut dicit Magister in Littera ? Tertium, Utrum tempore legis nature sit instilutum, et qualiter sit ? Quartum, Qualiter tempore legis Mosaice ? Quintum et ultimum, Qualiter tempore legis Christi?

Ad primum horum proceditur sic : 1. Nullum. horum quae dictat natura homini, indiget institutione : sed penitentiam necessariam esse post peccatum perpetratum, dictat natura homini : ergo poenitentia non indiget institutione.

2. Adhuc, Magister Hugo dicit, quod "sacramentum est ex institutione significans." Ex hoc accipitur, quod si non esset institutio, nec significaret, nec obligaret per modum sacramenti. Inde procedo sic : Omne quod aequaliter obligat ad satisfaciendum, facta institutione, et non facta, non est institutum per modum sacramenti : sed poenitentia hoc modo aequaliter obligat : ergo poenitentia non est instituta per modum sacramenti. Prozatio media. Sit, quod non instituatur, adhuc ipsa necessaria est peccanti volenti satisfacere : sic autem non est de baptismo et aliis : ergo constat propositum.

3. Adhuc, Institutum per modum sacramenti, non. efficitur causans nisi a virtute instituentis et forme : sed ponitentia non habet sic causationem suam : ergo non est instituta sicut sacramentum. Probatio minoris. Poenitentia enim si non sit instituta, adhuc movebit in peccati destructionem, et sic constat propositum.

In contrarium hujus est diffinitio sacramenti,. quam ponit Magister Hugo, quod est ex institutione significans : ergo videtur, quod omne sacramentum habet institutionem.

Ad idem est illud quod dicitur in Littera.

Solutio. Dicendum, quod aliud est de poenitentia secundum quod est virtus, et aliud de poenitentia secundum quod est sacramentum, Virtus enim non _ habet institutionem, sed est de dictatis a natura: sed ad sacramentum exigitur institutio : quia omne sacramentum existit in ritu quodam exteriori sibi essentiali, qui ritus est in dispensatione ministrorum : ideo non videtur concedendum, quod sacramentum ut sacramentum dictetur a natura, sed potius sacramentum ut est virtus, vel poenitentia est virtus.

Ad erimum ergo dicendum, quod non dictat ratio poenitentiam esse necessariam ut est sacramentum, quod est cum aliqua morbi ostensione cum signo clavium vel cum clavibus : imo si non esset institutio, sine tali poenitentia posset esse salus.

Per hoc etiam patet solutio ad duo sequentia, et ad totum de hoc articulo quaesitum,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10