Text List

Articulus 11

Articulus 11

An sacramentum poenitentiae sit institutum ante statum peccati ?

ARTICULUS XI. An sacramentum poenitentiae sit institutum ante statum peccati ?

Secundo gueritur, Utrum institutum fuit hoc sacramentum ante peccatum ?

Videtur autem, quod sic : quia dicit Magister in Littera.

Adhuc, Cum Dominus dixit: "In quocumque die comederis ex eo, morte morieris": constat, quod intellexit de morte poenitentiae : quia de morte corporis non fuit verum : et hoc dixit ante peccatum : ergo poenitentiam instituit ante peccatum.

In contrarium hujus objicitur sic : 1. Poenitentia non est nisi peccati pracedentis : ergo prenuntiatio poenitentiae prenuntiat peccatum futurum : sed prenuntians peccatum futurum antequam sit, revelat homini suum casum futurum, quod fieri non debuit, ut probat Augustinus: ergo et poenitentia ante peccatum institui non debuit.

2. Adhuc, Causa necessario praecedit suum causatum : sed lapsus est causa institutionis poenitentiae : ergo lapsus fuit ante institutionem : ergo videtur, quod ante peccatum non debuit institui poenitentia.

Resronneo cum Magistro, quod peenitentia secundum quod est in remedium casus, instituta fuit ante peccatum : quia cum Dominus pronus sit ad miserandum, prius adhibuit remedium, quam culpa admitteretur : ut in culpam incidens, inveniret statim remedium paratum.

Ad ogpsectum contra, dicendum quod non ex hoc revelavit : quia non sequitur, quod aliquis peccabit ex hoc quod peccata poenitentia indigent, non enim ex con- ditionali potest inferri antecedens: sed verum est, quod scivit Adam se esse possibilem ad peccandum : et si peccaret, quod remedio indigeret. Et sic patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod lapsus est causa institutionis sed non oportet, quod sit in actu : sed sufficit, quod sit in possibilitate : sicut sapiens medicus parat medicinam morbo, quem possibile est surgere.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11