Articulus 12
Articulus 12
An sacramentum poenitentiae sit institutum in lege nature ?
1. Dicit enim Magister Hugo de sancto Victore in libro de Instituitone sacramentorum, quod "quamdiu morbus est, est tempus medicine :" sed morbus fuit in lege nature : ergo et medicina est.
2. Adhuc, In Littera dicitur, quod a primordio generis humani fuit. Ergo videtur, quod fuit tempore legis nature : quia nulla lex fuit a primordio generis humani, nisi tantum lex nature.
3. Adhuc, Super illud Genesis, iii, 9: "Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es?" dicit Glossa : "Dum vocat, notat quod ad poenitentiam revocat." Ergo poenitentia tunc instituta fuit.
4. Adhuc, Poenitentiae sacramentum habet tres partes: contritionem, confes— sionem, et satisfactionem : haec omnia fuerunt in lege nature : ergo et sacramentum poenitentiae. Prospario. Adam contritus est, quia doluit de peccato : confessus est, quando dixit : Mudier, quam dedisti mihi sociam, etc. *: poenitentiam a Domino accepit, quando dixit ei: In sudore vultus tut, etc. : et Heve : Multiplicabo 'exrumnas tuas, etc.?.
In contrarium hujus objicitur : quia 1. Hugo enumerans sacramenta legis natures, dicit esse decimationes, sacrificia, oblationes : et horum nullum est penitentie# sacramentum : ergo videtur, quod poenitentia non fuerit sacramentum legis naturalis.
2. Adhuc Hugo.: "Sacramenta legis nature non precepto inducta videntur, quia ex consilio ad votum proposita :" sed constat, quod ex precepto quilibet ad poenitentiam obligatur : ergo non est sacramentum legis nature.
Ad Hoc dicendum, quod hoc sacramentum quamdam institutionem habuit in lege nature. Et contritio quidem instituta est, quando dixit : Adam, ubi es? Unde Glossa exponit : "Vide in qua miseria es, id est, recognosce et confitere peccatum tuum." Sed satisfactio in hoc quidem : In sudore vultus tui, etc. Et haec suffecerunt in lege nature : quia adhuc non oportuit recognoscere peccatum coram homine, et ab ipso exspectare poenitentiam injunctam.
On this page