Text List

Articulus 12

Articulus 12

Qualiter illius peccati remedia possunt acquiri

ARTICULUS XIL. Qualiter illius peccati remedia possunt acquiri

Sexto queritur, Qualiter illius peccati remedia acquirantur ?

Videtur autem, quod per dispensationem : quia 1. Constat, quod qui habet universitatem potestatis, pofestatem habet dispensandi : sed dispensatio est juris relaxatio : ergo isti potest relaxari quod de jure tenetur facere : sed de jure tenetur esse dignus vita et scientia : ergo hoc relaxari potest ei.

2. Adhuc, Nos videmus hoc tota die fieri in curia Domini Pape, de qua non licet presumere, quod aliquid fiat injustum: ergo videtur, quod per dispensationem hoc fieri possit.

3. Adhuc, Non est nostrum judicare de dispensatione : ergo videtur, quod vel ille cum quo dispensatur omnino deceptus sit, vel ipse absolvitur a peccato. ,

In contrarium hujus est quod dicit Bernardus ad Eugenium Papam, quod si dispensatio careat causa utilitatis pu- blicae vel necessitatis legitime, dispensatio non dispensatio, sed dissipatio est.

Responsio. Dicendum, quod cum indigno numguam ita dispensari potest, quin ipse peccet mortaliter quolibet actu administrationis, quamdiu est imdignus. Dominus enim Papa sicut ipsemet in quadam Decretali protestatur, unumquemque proprie conscientia quoad Deum relinguit : sed quandoque, co quod oportet mala tolerare ne eveniant pejora, hoc modo dispensat, quod in judicio hominum cis hoc super quo dispensatum est, objici non possit.

Ad hoc ergo quod primo objicitur, dicendum quod habet universitatem potestatis super judicia hominum, sed non super judicium divinum : et hoc est judicium conscientia.

Ad aliud dicendum, quod abusiones non diminuunt mala, sed agegravant : et ideo si in talibus dispensationibus prelatus aliquid facit, ipse peccat mortaliter. Si autem patitur necessitate mali compulsus ne eveniat pejus, tunc non peccat mortaliter, sed tunc non dispensat, sed dissimulat ad tempus donec corrigi possit.

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod non est nostrum ut judices simus : sed tamen nostrum est ut doctores simus, et cognoscere speculative, quid dignum, et quid justum est, et hoc aliis dicere : unde non cognoscimus per modum judicii ut corrigamus vel puniamus : sed cognoscimus per modum sapientium in lege Dei, quid legi Dei concordat, et quid ab ca discordat, a quocumque hominum agitur sive superiore sive inferiore.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12