Text List

Articulus 13

Articulus 13

An corona sit ordo vel tantum dispositio ad ordinem ?

ARTICULUS XIII. An corona sit ordo vel tantum dispositio ad ordinem ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo ante medium: "Corona enim signaculum est, quo signantur, etc."

Videtur enim, quod corona sit ordo : quia 1. In omnibus spiritualibus exteriora fiunt propter interiora : sed exterius fit sivnaculum in corona: ergo fit propter signaculum interius : sed signaculum interius est character : ergo corona imprimit characterem : quidquid autem imprimit characterem, collocans in gradu dignitatis in Lcclesia, est ordo : corona est ordo.

2. Adhuc, Corona aut est pure corporale, aut in corporali habetur spirituale. Si pure corporale : ergo a quolibet confurri posset, quod falsum est : quia non potest hodie conferri nisi ab Episcopo. Si autem spirituale est acceptum in corporali : tunc est sacramentum per diffinitionem sacramenti : constat autem, quod non est sacramentum nisi ordinis : ergo corona est ordo qui est sacramentum,

3. Adhuc, Excellentium in Ecclesia est dare aliquid excellens, sicut patet in confirmatione, ubi excellentes in Ecclesia Spiritam sanctum dant ad robur : sed coronam in Ecclesia non dant nisi excellentes in Eeclesia, ut Episcopi : ergo in ea dant aliquid excellens : sed nihil excellens est corporale : ergo videtur, quod dent aliquid spirituale : et hoc non potest esse nisi character : ergo imprimit characterem : ergo est ordo.

4. Adhuc, In baptismo ubi distinguitur homo a non baptizato, imprimitur character : ergo et in corona ubi homo distinguitur in sortem Domini : sed hoc fit in corona : ergo videtur, quod in corona imprimitur character.

In contrarium hujus est, quod 1. A Magistro in Litéera non distinguuntur nisi septem ordines : et corona non est unus de illis : ergo corona non est ordo.

2. Adhuc, Omnis excellens forma in natura, multas ex parte materia exigit dispositiones : ergo et in gratia similiter erit : sed excellens in gratia est ordo ergo preexigit dispositiones ex parte suscipientis. Primum autem quod suscipitur, est corona : ergo videtur, quod corona sit prima dispositio ad ordinem, et non ordo.

Quop concepimus, dicentes ad primum, quod exteriora in corona fiunt propter interiora : sed interius quod respondet corone, est revelatio mentis ad divina, ut sic disponatur homo ad recipiendum ordinem : et non est character vel ordo.

Ad aliud dicendum, quod corona non est pure corporale, sed est corporale ad spirituale ordinatum : sed hoc spirituale est conjunctum in parte, et in parte consequens : conjunctum enim est mentis revelatio ad divina, ut dictum est consequens autem est ordo qui suscipitur.

Ad aliud dicendum, quod hec non est causa quare non possit conferri nisi ab Episcopo, quia aliquid excellens in corona conferatur : quia quandoque conlerebatur a non Episcopis. Sed hoc institutum est, ut cognoscantur ab Episcopo, qui preparantur ad ordines suscipiendos : quia cum majori sollicitudine agendum est circa tales : et ideo per coronam ad manum et agnitionem Hpiscopi instituti sunt transire.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13