Articulus 11
Articulus 11
An non idonee promotus in quolibet actu officii sui peccet mortaliter ?
Quinto queritur, Utrum inidoneus promotus in quolibet actu ordinis et officii sui peccet mortaliter ?
Videtur autem, quod sic : quia 1. Propter sanctitatem ordinis peccat mortaliter primo accedendo : sed cadem sanctitas semper manet in ordine : ergo si ipse sit non idoneus, semper xqualiter peccabit ordinem exsequendo : sed in omni actu ordinis exsequitur ordinem : ergo in omni aclu ordinis peecat mortaliter.
2. Adhuc, Susceptio ordinis est propler exsecufionem : ergo exsecutio est melior : sed in suscipiendo ad minus propter inidoncitatem mortaliter peccavit: ergo et im exsequendo magis mortaliter peccabit propter eamdem rationem.
3. Adhuc, II Reg. vi, 6 et seq., Oza percussus est, ut dicit Dionysius, quia indigne sanctis communicavit : percussio autem significat mortale peccatum quod interficit animam : cum ergo sanctiora sunt ea quae sunt Novi Testamenti, quam Veteris, peccabit mortaliter omnis qui indigne administrat ordinem vel offictum ecclesiasticum : sed administratio in quolibet actu ordinis est officium ecclesiasticum : ergo in quolibet actu ordinis et officii sui peccabit mortaliter.
2. Adhuc, Quia vovens virginitatem voto non solemni, peccat mortaliter contrahendo, non tamen postea solvendo debitum : ergo a simili suscipiens ordinem vel officium ecclesiasticum indigne, peccabit mortaliter, non tamen postea administrans.
3. Adhuc, Si in quolibet actu peccaret mortaliter, videretur esse perplexus : quia ex officio et ordine tenetur administrare : ergo peccat mortaliter omittendo.
Item, Ex indignitate tenetur dimittere ne ministret : ergo peccabit mortaliter ministrando : ergo quidquid fecerit, peccabit mortaliter : ergo est perplexus.
Resvonsto. Videtur mihi, quod peccat mortaliter quotiescumqueƩ scienter et sine necessitate administrat ordinem vel officium in quolibet actu qui indignus est, sicut probat prima pars istius disputationis. Dico autem sine necessitate duplici tantum : si enim corpus Domini vel aliquid sacrorum decideret, et non esset alius sublevans, posset tunc cum humilitate cordis et cum timore et reverentia sublevare. Item, Si aliquis exemplo suo duceretur ad peccatum, posset rogare eum cum dolore ne exemplum in eo acciperet, sicut supra diximus in questione de fraterna correctione. In aliis omnibus casibus peccat mortaliter administrando sancta indigne.
Ad hoc autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod via lata est, gue vadit ad infernum, et multi sunt qui vadunt per cam, sicut habctur, Matth. VIII, 13.
On this page