Text List

Articulus 14

Articulus 14

An tonsura in veteri lege figurabatur in Nazareis ?

ARTICULUS XIV. An tonsura in veteri lege figurabatur in Nazareis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium: "Tonsure autem Ecclesiastice usus, etc."

Videtur enim falsum esse : quia 1. Quidquid ad sacramentum ordinis pertinet in Novo Testamento, in sacerdotio et sacerdolibus Veteris Testamenti significabatur : Nazarei autem non necessa~ rio erant de sacerdolibus : ergo videtur, quod in eis tonsura Eeclesiastica non si~ gnificabatur.

2. Adhuc, Nazarei in fine voti crines offerebant (alias, tondebant), ut habetur, Numer. vi, 18: sed clerici in principio suae religionis crines olferunt : ergo Videtur, quod nulla sit convenientia : ergo nulla signa.

3. Ulterius videtur, quod ordo in Veteri Testamento non poterat signum respondens habere : habitum enim est supra, quod sacramenta excellentis effectus, in Veleri Testamento nihil respondens in figura habuerunt : sed ordo in excellentissimo statu ponit per suum officium : ergo videtur, quod nihil respondens in Veteri Testamento habere potuit.

Responsio. Dicendum ad hoc, quod ca que sunt Novi Testamenti, propter suam perfectionem non in uno solo typo Veteris Testamenti potucrunt significari, sed in multis significabantur quoad diversa. Ft ita etiam sacerdotium quoad tonsuram significatur in Nazareis, et quoad potestatem offerendi in sacerdotio, et quoad potestatem ligandi et solvendi in potestate judicandi inter lepram et non lepram, et munditiam et immunditiam sacerdotum, Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod licet in tempore non sit convenientia, tamen est convenientia facti ad factum : quia capilli prius nutriti Domino offeruntur et hic et ibi. Et hoc intendit Auctor in Litera multis enim modis, ut dicit Gregorius, sumitur allegoria.

Ad hoc quod ulterius queritur, dicendum quod hoc non intelligendum est de excellentia potestatis, sed de excellentia gratie, ut dictum est in confirmationé, ct extrema unctione quoad immediatum evolatum, quod ibi ficri non poterat : sed perfecta potestas ministrorum bene poterat ibi significari.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 14