Text List

Articulus 15

Articulus 15

An clerici habeant jus hereditatis inter parentes suos vel non ?

ARTICULUS XV. An clerici habeant jus hereditatis inter parentes suos vel non ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo ante finem: "Quia de sorte sunt Domini, vel quia Deum partem habent, etc."

Ex hoc cnim arguitur, quod clerici jus haereditatis inter parentes suos non habent.

Hoc etiam aliis videtur rationibus: 1. Dicitur enim, Matth. v, 20: "Nisi abundaverit gustitia vestra plus quam Scribarum et Phariseorum, non intrabitis in regnum celorum". Sed Levite et Seribe et Pharissi in Veteri Testamento non habebant hereditatem : ergo nec in Novo debent habere. Quod autem Levite haereditatem non habuerunt, patet, Numer. xvi, 20, 23 et 24, ubi hoc multoties dicitur : Non habebunt filii Levi hereditatem in medio fratruam suorum : ego enim haereditas eorum.

2. Adhuc, In tonsura ore proprio ab piscopo jubentur dicere Dominus pars hereditatis mee et calicis mei, ele,': ergo ore proprio videntur terrenium hereditatem resignare : ergo jus in ea de caetero nullum habent.

3. Adhuc, Terrena habens, necessario habet terrena cogitare : sed clericus ideo raditur, ut dicitur in Littera, quia non nisi ceelestia debet cogitare : ergo nihil terrenum debet habere : ergo nec jus habet in hereditate terrena.

4. Adhuc, Terrene possessiones in jure linperatorum, ut dicunt leges, et confirmat Augustinus, possidentur : sed clericus nullum debet habere respectum quantum ad Imperatores vel Reges : ergo videtur, quod nihil terrenum debeat possidere.

In contrarium hujus est quod dicitur,

1. Jerem. xxxu, 7 "Posside tibi agrum meum qui est in Anatoth, in terra Benjamin, quia tibi competit hereditas, ct tu propinguus es ut possideas". Hoc enim dixit Hanameel ad Jeremiam : qui tamen sacerdos fuit : ergo competebat sacerdotibus hereditas.

2. Adhuc, Levitici, xxv, 32 : "Ades Levitarum quae in urbibus sunt, semper possunt redimi". Ergo Levite jus habehbant redimendi hereditatem, etiam magis quam alii : cum igitur non sint minus digni Novi Testamenti sacerdotes, jus percipiendi hereditatem suam possunt habere.

Responsio. Non est dubium quin clerici Jus habeant in sua hereditate, quae patrimonium est : aliter enim videtur in feudalibus quibusdam : quaedam enim feudalia sunt ad pretium annuum cum homagio alicui exhibita : et quaedam sunt pro stipendiis militia debitis, Patrimonium ergo videtur quod habere possunt. Et etiam feudalia scio quod in multis locis habent, et pretium exhibent : et pretio vel precibus inducunt alium aliquem sibiin temporalibus equivalentem, et eque dignum, qui loco eorum facit homagium * sed illa feudalia quae sunt quasi pro stipendiis militum, videtur mihi, quod sine injuria Domini feudi haberi non possint.

Ad primum ergo dicendum, quod Levite habebant jus percipiendi hereditatem suorum parentum in Veteri Testamento: sed non habebant jus ex equo dividendi terram cum aliis tribubus, Et hoc ideo precepit Dominus : quia si ex wequo habuissent unam portionem sicut ali tribus, tunc habitassent in uno loco, et non fuissent divisi per populum, ut docerent omnes : et hoc non fuisset competens officio eorum.

Ad aliud dicendum, quod in tonsura non renuntiat, nisi sollicitudini hereditatis retrahenti ab officio clericali : ad hoe enim non tenetur laicus : et ita intelligitur quod ore suo dicit coram Episcopo.

Ad aliud dicendum, quod bene possunt cogitare terrena in ordine ad ccelestia : quia hoc meritorium est. Item, Bene possunt cogitare non retrahendo cogitatum a ccelestibus : sed terrena ut terrena non debent cogitare : et hoc solum significat tonsura et revelatio sensuum.

Ad aliud dicendum, quod jure Imperatorum possidentur feuda et alia ad defensionem : et ideo cum justum tributum non subtrahitur principibus, talia potest possidere clericus, vel alius homo officiis Ecclesia mancipatus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 15