Articulus 16
Articulus 16
An ordo ostiariorum sit primus, et habeat aliquem actum spiritualem ?
Et quieramus hic duo, scilicet de actu ostiariorum ; et, Ultrum iste ordo sil imprimens characterem ?
1. Ea quae sunt intus et extra custodire, est actus ostiariorum : sed clave materiali talem custodiam facere, est pure corporale : ergo yvidetur, quod ad hoc non ordinatur nisi polestas corporalis : omnis autem ordo est potestas spiritualis : ergo videtur, cum ordo ostiariorum sit ordo spiritualis, quod iste non sit actus ejus.
2, Adhuc, Ad corporalem actum frustra requirilur spiritualia ministrans : sed in ordine ostiariorum requiritur minister excellens in Ecclesia spiritualia ministrans : ergo non est ad corporalem actum : ergo actus qui dicitur in Litlera, non est actus ejus.
3. Adhuc, Sacramentis quae Christus in se exhibuit, virtutem contulit spiritualem : sed illud per se exhibuit, ut dici- tur in Littera : ergo spiritualem vim isti exhibuit : sed spiritualis vis est ad actum spiritualem, non corporalem : ergo videtur, quod iste non sit actus ejus.
In contrarium hujus objicitur : quia ad hoc confertur actus in ordine, cujus instrumentum ab Episcopo datur ordinato : sed claves materiales templi et sacrarii dantur ostiariis : ergo ad hoc confertur eis ordo et potestas : sed actus clavis est claudere et aperire templa et sacraria : ergo iste est actus illius ordinis.
Responsio. Dicendum, quod ille qui dicitur ordo ostiariorum, est ordo primus, et habens actus super corporale ad spirituale ordinatum : est enim suum custodire locum sacramentorum, in quo et sacramenta conferuntur et populus communicat sacramentis, ab immundis rebus et hominibus.
Ad primum ergo dicendum, quod non est pure corporale : et ideo exigitur ad hoc potestas spiritualis, quia spiritualia sunt bene circa corporalia ad spiritualia ordinata : sed verum est, quod est spiritualis potestas ista in infimo gradu spiritualium.
Ad aliud dicendum, quod hoc sequeretur, si esset actus corporalis, et circa pure corporale : sed est actus corporalis juxta corporale ordinatum ad spirituale : et spirituale est finis : quia tota custodia fit ne spiritualia violentur.
Ad aliud dicendum, quod Christus huic potestati dedit vim spiritualem : quia sicut a Christo quando expulit immundos de templo, luxit quoddam divinum, ut dicit Glossa super Joannem, u, 15 et seq., quo territi fuerunt illi quos expulit, et cesserunt ci; ita quiddam divine potestatis facit prevalere ostiarios, ut expellant a loco sacro ea quae sacra violant : et hoc habent a Christo istum ordinem suscipientes.
On this page