Text List

Articulus 17

Articulus 17

An ordo ostiariorum imprimat characterem ?

ARTICULUS XVII. An ordo ostiariorum imprimat characterem ?

Secundo queritur, Utrum iste ordo characterem imprimat ?

Videtur enim, quod non: 1. Sicut enim dictum est in questione de baptismo, tractatu de charactere ', character consignat trinitatem creatam increate, et collocat in aliquo spirituali statu fidei: iste autem ordo non videtur hoc facere: ergo non imprimit characterem. Pronatrur autem media: quia status fidei est prelationis vel subjectionis, et tunc incipientium vel pugnantium pro fide perfecta: et neutrum istorum confert iste ordo, quia prelatos non facit, sed potius ministros, quia ostiaril ministri sunt: ergo non imprimit characterem.

2. Adhuc, Perfectissimorum sacramentorum est imprimere characterem: sed iste ordo non est perfectissimus, sed potius ordo sacerdotii: ergo videtur, quod characterem non imprimat.

3. Adhuc, Taliter ordinatus leet sit distinctus a populo ut ministret in templo, nihilominus tamen adhuc conjungibilis est populo, quia potest ducere uxorem: ergo videtur, quod non distinguatur distinctione perpetua: sed perpetua distinctio est characteris: ergo videtur, quod non imprimat characterem.

4. Adhuc, Hoc officium totum est via, quia in futuro non erit indigentia custodiae : ergo videtur, quod deficiat cum via : ergo ministri ejus non indigent nisi charactere vies: sed character spiritualis est perpetuus: ergo videtur, quod istud sacramentum non imprimat characterem spiritualem.

5. Adhuc, Custodes illi qui sunt in ewlesti hierarchia et sunt custodes animarum, digniores sunt quam custodes templorum: et tamen non dicimus, quod propter officium ipsorum imprimatur eis character: ergo non propter officium istorum istis character imprim.tur.

6. Adhuc, In actum illius sacramenti sive oflicit quod imprimit characterem, non potest aliquis nisi characterizatus illo: sed in actum istius ordinis potest non habens istum ordinem: ergo non imprimit characterem. Prosaror autem prima inducendo : quia in detestationem originalis non potest nisi recipiens baptismum si articulus necessitatis sacramentum non excludat, nec in confortationem yu est ex confirmatione, nec in consecrationem corporis et sanguinis Domini qui non habet ordinem. Prosario secunde est ad oculum: quia custodire templa etiam quilibet laicus potest: ergo constat propositum.

In contranium hujus objicitur sic: 4. Nihil collocat in gradu spiritualis potestatis immobiliter, nisi aliquid suscipiatur immobile a suscipiente : ostiariorum ordo collocat in gradu spiritualis polestatis immobiliter: ergo ipse est aliquid immobile. Praa probatur ex hoc, quod nulla causa quae est ut disponens in subjecto, separabilis est a suo effectu, quidquid etiam sit de causa efficiente, cum de omni causa dicat hoc esse verum Philosophus, et probat Avicenna: sed propter prolixilatem hic accipitur in dispositione, quia in illa perspicue verum est. Omne aufem sacramentum causat suum effectum ut causa disponens in subjecto, ut patel ex prahabitis circa principium hujus fibri quarli Sendentiarum. SuUNDA awutem probatur : quia ostiarius quantuneumque deviet, numquam reordinatur, sed reconcciiatur tantum: et si¢ ministrat, si Praelito videatur expedire. Inde sic: Nec id quod est ibisignum tanium, nec id quod est ibi res tantum, immobile est a suscipiente ordinem istum: ergo est ibi medium immobile, quod est res et signum: medium autem immobile existens in omnibus sacramentis, est character: ergo et in isto sacramento: ergo istud sacramentum tmprimit characterem. Prima probatur: quia actio Episcopi super ostiarium, est trausitoria : et quia gratia quie tantum est res, sepe perditur: igitur constat prima. Secunpa probatur ex inductione in bap~- tismo, confirmatione, et sacerdotio.

2. Adhuc, Non iterations sacramentorum super idem subjectum, non est nisi duplex causa, scilicet quia causa non redit, sicut originale non redit post baplismum: et quia immobile aliquid manet in suscipiente, propter quod iterari non potest: constat ergo, quod prima causa non est in hoc sacramento, quare non ileratur : ergo secunda crit : ergo aliquid immobile imprimitur in hoc sacramento, quod numquam deletur: hoc autem in omnibus vocatur character: ergo et in isto.

3. Adhuc, Signum distinclivum collocans in gradu fidei et ad actum spiritualem, videtur esse character : tale signum datur ostiario: ergo datur ei character. Prozario medi#: constat enim, quod per separationem in officio determinatur et distinguitur ab aliis, non distinctione dispositionis ut in corona, sed officii spiritualis mancipatione: ergo constat proposilum.

4, Adhuc, Characteris increati est characterizare charactere creato video autem, quod inecreatus character hoc officium characterizavit : ergo huic oflicio mancipatum ipse characterem imprimit.

Responsio. Dicendum, quod non videtur mihi esse dubium, quin imprimat characterem: quia aliter nullo modo videri posset, qualiter esset impressa potestas indelebilis ostiario, sicul probant ultima rationes.

Ad primum autem dicendum, quod iste character configurationem facit: quia imprimitur nostre imagini ut in potestate spirituali imitetur eam qui non dor- mitabit neque dormiet custodiendo Isracl, et ponit in statu prelationis et in statu fidei.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod pralatus est in populo non habenti potestatem sic accedendi, licet non sit prelatus simpliciter: in altiori enim gradu est quam simplices de populo: et hoc sufficit ad statum prelationis in statu fidei: sicut tota tribus Levi prelata fuit, nec tamen inferiorum ordinum Levite prelati fuerunt simpliciter.

Ad aliud dicendum, qued ordo iste est aliquid perfectissimi sacramenti, sicut pars totius potestativi est aliquid totius : et ideo in quantum ordinatur ad illud, habet aliquid de effectu ipsius : et hoc est imprimere characterem potestatis secundum partem, sicut illud habet imprimere characterem potestatis perfecte: aliter enim non esset pars potestativa illius. Et hoe facile est videre: quia nisi balivo det potestatem in parte, non erit pars potestativa regni quod habet dare potestatem perfecte, et sic de aliis est. Hic autem propter indelebilitatem et fidei statum et configurationem ad potestatem divinam, datur potestas talis vel talis per characteris impressionem.

Ad aliud dicendum, quod numquam est conjungibilis populo, ita quod amittat siynaculum, imo in perpetuum tenetur habere extra, sicut carere non potest intra: sed jurisdictionem amittere potest, ct quantum ad hoc effici sicut unus de populo: quia si in toto efficeretur sicut unus de populo, reordinaretur quando iterum rediret ad clericatum: et hoc non fit.

Ad aliud dicendum, quod non sequitur, si officium aliquod totum est via, quod non imprimat characterem: quia etiam baptismus est vie et confirmatio ct sacerdotium, et tamen imprimunt characterem : quia licet usus gradus talis in patria non sit futurus cum cessabit omnis prelatio, tamen signum gradus manet ad gloriam pro eo quod fideliter et bene ministravit in officio sibi commisso.

Ad aliud dicendum, quod de signis Angelorum nobis est incertum: sed tamen de gradibus Angelorum hoc nobis certum est, quod quantum ad eminentiam dignitatis unus super alium perpetuo manet, licet forte evacuentur quantum ad actum et officium, quando Deus erit omnia in omnibus, ut dicitur, I ad Corinth. xv, 28. Unde puto falsum esse, quod Angeli non sint distincti signaculis nature gratiae et glori# inter se, secundum quod officiaeorum sunt diversa altiora et inferiora.

Ad aliud dicendum, quod in actum illius ordinis nihil potest nisi habens ordinem. Et ad hoc intelligendum, revocandum est ad memoriam quod prius dictum est, scilicet quod sicut Christus ostendit quemdam divinum radium, ratione cujus territi cesserunt hi qui violabant locum sanctum, ita quaedam divina virtus deterrendi immunda aloco sancto sanctificato confertur ostiariis, et ex tali virtute pellere immunda est actus ostiarii. Et planum est, quod hoc ille non potest, qui illam virtutem non habet: non autem habet, qui ordinem non suscipit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 17