Articulus 18
Articulus 18
An in sacramento istius ordinis sit aliqua specialis forma ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, in medio: "Et dicitur eis: Sic agite quasi reddituri Deo rationem, etc."
Sed contra hoc objicitur: 1. Forma enim sacramenti, aut est per modum indicationis, vel deprecationis : ista autem est per modum imperii: ergo videtur, quod non sit forma sacramenti.
2. Adhuc, In sacramento operatur virtus divina: ergo operatio sacramenti non subjacetimperio hominis : ergo nec collatio sacramenti per modum imperii debet eonterri.
3. Adhuc, Quod imperio alicujus fit, in potestate illius consistit : sed operatio ordinis non consistit in potestate Pontificis, sed Dei: ergo per modum imperii forma esse non debet.
4. Adhuc, Ila verba videntur potius sonare injunctionem officii habenti jam potestatem, quain collationem potestaus:si enim tunc conferret potestatem, deberet dicere: Accipite potestatem claudendi et aperiendi. ,
Responsio. Dicendum, quod secundum diversilatem sacramentorum diversificantur forma ipsorum, sicut patuit in baptismo, et Kucharistia, et extrema unctione. Unde cum in isto sacramento conferalur potestas ad actus divinos et circa divina, dcbet significari per modum traductionis potestatis ab uno in alium, quemadmodum a Domino significata est, Joan. xx, 22 et 23, cum dixit: "Accipite Spiritam sanctum: quorum", etc. In illo enim verbo intelligitur per simile quantum ad modum omnis forma collationis sacramenti ordinis significata et instituta.
Ad secunpum dicendum, quod licet in sacramento operetur divina virtus effecfum ultimum sola, tamen actus illius sacramenti est in potestate ministrorum : et cum ordo sit ad accrpiendum potesta-. tem ad actum illum, per modum traductionis illius potestatis significatur ab Kpiscopo, qui ibi est loco Christi potestatem illam conferens.
Ad aliud dicendum, quod in potestate hominis est ut ministri participantis locum Dei: sed non est in potestate hominis in quantum homo, et potestas hominis refertur ad actum: sed verum est, quod potestas divina sola est ad effectum gratia quae fit in sacramentis: et hoc significatur ex modo loquendi quo non dicit: Accipite gratiam, etc., sed potius : Sic agite, etc.
On this page