Text List

Articulus 19

Articulus 19

An ordo lectoratus sit bene ordinatus inter ordines ?

ARTICULUS XIX. An ordo lectoratus sit bene ordinatus inter ordines ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, in, D, "Secundus est gradus lectorum, elo."

Et queruntur tria, scilicet de ordine istius ad precedentem, et ad sequentes non sacros ordines. Secundo, De differentia ipsius ad psalmistatum. Et tertio, De actu ipsius proprio.

Alia enim, scilicet utrum imprimat characterem ? et de forma, ex pracedenti habita sunt : quia idem modus disputandi est utrobique.

Ad PRIMUM sic proceditur : 1. Inter quatuor ordines non sacros sunt duo removentes a malo, scilicet ostiariorum, et exorcistarum : et duo ordinantes in bonum, scilicet lectorum, et acolythorum : sed habentia symbolum convenientius conjunguntur : ergo videtur, quod exorciste immediate preordinari deberent janitoribus.

2. Adhuc, In via justitiae prius est declinare a malo, quam facere bonum : sed. exorcist sunt per modum declinationis a malo, lectores autem ad facere bonum : ergo exorciste sunt ante lectores: non ergo lectores habent secundum gradum.

3. Adhuc, Boetius dicit, quod prius sunt exstirpanda vitia, quam inserends virtutes : sed exorcista exstirpant vitia, et lectores inserunt virtutes : ergo videtur, quod exorciste sint ante lectores.

In contranium hujus est, quod malum voluntatis non deseritur nisi cognitum : ergo cognoscere malum, est ante deserere ipsum : lectorum autem officium est ad mali cognitionem, et exorcistarum ad mali desertionem: ergo lectorum gradus est ante gradum exorcistarum.

Quon concepenpum est. Dicendum ergo ad primum, quod ordines ordinantur hic secundum quod generantur actus ipsorum in percipientibus sacramenta. Unde primum in illis est preparatio et custodia loci sanctilicati, et deinde totum aliud est in praparatione communicantiuin sacramentis et confectione sacramentorum. Sicut autem dicit Aristoteles in ullimo capitulo libri X Lthicorum : "Admonitio est primum per verba disponens ad virtutem et ad bonum, licet coaclivam virtutem non habeat." Et ideo inter gradus est primus, et ideo secundus inter omnes : et non ordinantur secundum quod conveniunt in generali quodam, scilicet quod est esse a malo, et esse ad bonum.

Ad aliud dicendum, quod in via justiti etiam id quod est a malo, precedit persuasio et ostensio mali quod pertinet ad officium lectoris. Unde licet lectio ingerat bonum intellectus, et ideo dicatur esse in ordine ad bonum, sicut patet in divisione ordinum supra assignata : tamen ad continuationem lectorum, id est, corum quae leguntur, precedit et ordinem a malo et ordinem ad bonum, sicut probat ultima objectio.

Et per hoc patet solutio ad ultimum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 19