Text List

Articulus 20

Articulus 20

De differentia lectoratus ad psalmistatum.

ARTICULUS XX. De differentia lectoratus ad psalmistatum.

Secundo, Queritur de differentia istius ad psalmistatum, quem tangit in Littera.

Videtur autem, quod in nullo differant : quia 1. Sicut dicit in Littera, lectorum officium est prophetias legere in Ecclesia: et psalmi sunt pars prophetiae nobilior : ergo videtur, quod non differant nisi per materiam ; quia lectores unam partem prophetiae pronuntiant, et psalmiste aliam et nobiliorem : ergo aut psalmistatus est ordo, aut pars ordinis lectorum.

2. Adhuc, Si fiat vis in sanctitate leclionis sive in difficultate eorum quae leguntur, psalmi in tanta excellentia sunt, in quanta alie prophetia sunt: ergo sicut exigitur ordo ad legendas alias prophetias, ita exigitur ad legendos psalmos : ex quo sequitur idem quod prius.

3. Adhuc, Ad illa principaliter exigitur ordo, quae magis frequentant ministri Ecclesia: psalmos autem plus omnibus aliis prophetiis frequentant : ergo specialis ordo exigitur ad cos. .

4, Adhuc, Gregorius super Ezechiclem, super illud verbum Psalmi xxx, 23: "Illic iter quo ostendam illi salutare Dei": dicit, quod in psalmorum cantu, aut datur spiritus compunctionis, aut spiritus prophetiz, si cum attentione et devotione fiat : sed non fit ita in aliis prophetiis : ergo psalmi etiam majoris auctoritatis sunt et majoris sanctitatis et utilitatis, quam cater prophelie : ergo ordo debet esse ad eos sicut ad alias prophetias legendas, vel erit pars ordinis leclorum.

In conrranium hujus est, quod cantus psahnorum est deprecatio et oratio quedam : hec autem a nullo prohibenda sunt : et quod a nullo prohibetur, non habet ordinem, cum ordo sit distinctarum personarum : ergo ad psalmos legendos ordo esse non debet.

Responsio. Dicendum, quod psalmistatus nonest ordo, sed officium totius chori. Chorus autem iotus est conventus fidelium respondentium priecinentibus quibusdam in laude Dei : et ideo offictum est communitatis et totius corporis Ec clesiae in devotione Deo servientis, et non officlum ministrorum ut ministri sunt. Et quod indicuntur eis hore et psalmi, hocfit pro perficiendo eos in merito sanctitatis, sicut perfecti sunt in potestate ordinis.

Ad ergo quod primo objicitur, dicendum quod prophetia ut est simpliciter lecta in Ecclesia, non habet ordinem ad se ordinatum, sed ut est lecta cum explanatione : sic enim habet ordinem dantem auctoritatem hoc faciendi, quia ad hoe indiget potestate et gratia Spiritus sancti, ut in sequenti patebit articulo.

Ad aliud dicendum, quod in neutro fit vis, sed tantum in auctoritate expla~ nandi id quod legitur vel canitur de prophetiis.

Ad aliud dicendum, quod quedam frequentantur ad meriti cumulationem a ministris Ecclesie, et quaedam ad_ fidelium communionem ut communicent sacramentis. Et quae primo modo frequentantur, non habent ordinem, sed liberum arbitrium gratia informatum, ut mereri possint. Sed quae secundo modo frequentantur, necessario habent ordinem in quo confertur potestas talia frequentandi, secundum quod sacramenta in principio hujus quarti libri Sententiarum dicta sunt esse ad exercitium.

Ad ultimum dicendum, quod hoc non ostendit necessitatem ordinis, sed vim istarum orationum quae in psalmo dicuntur ad gratiam promerendam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 20