Articulus 21
Articulus 21
Quis sit actus ordinis lectoratus ?
Videtur enim, quod non sit actus ordinis : quia 1. Vis accentuandi et proferendi distincte, sufficienter causatur ex scientia grammatice : ergo ad hoc non oportet esse ordinem unum. Similiter potestas explanandi sufficienter causatur ex scientia theologie : et sic iterum ad hoc non oportet esse ordinem: ergo ex actu istius ordinis ostenditur, quod ordo iste sit superfluus.
2. Adhuc, Multos videmus qui habent ordinem, et tamen ista facere non possunt quae dicuntur in Litera. Gum igitur omnis ille qui habet perfectam potestatem ad aliquid faciendum, potest facere illud quandocumque voluerit, videtur quod illi non habeant potestatem perfectam : ergo nec ordinem : quia ordo confert potestatem perfectam.
3. Adhuc, Duo actus hic tanguntur in Liitera, scilicet distincte pronuntiare, et predicare, quae sunt diversarum facultatum, scilicet grammatice et theologie: ergo videtur, quod non debeant reduci in unam potestatem immediatam : ergo nec ad unum ordinem, quia unus ordo est unica potestas ad actum aliquem ministrorum, sicut sepius patuit ex ante dictis.
Responsio. Dicendum, quod potestas istius ordinis est legere prophetias cum auctoritate explanandi eas populo. Et ratio hujus colligitur ex Litfera in duobus locis, scilicet in forma hujus orationis, quam dicit Episcopus, quando traducendo potestatem et imprimendo characterem dat librum dicens : "Esto verbi Dei relator, habiturus, si fideliter et utiliter impleveris officium tuum, partem cum iis qui verbum Dei bene administraverunt ab initio:" non enim tales aliqui dicuntur in Ecclesia nisi preadicatores sermonum Dei.
Secundum est, quod Dominus quando exhibuit actum hujus ordinis, non solum legit plane et aperte, sed explanavit statim populo.
Ex tertio etiam colligi potest, scilicet quod dicit a Prophetis exortum ordi- nem, cum dixerunt : Clama, ne cesses! : illi enim prophetias populo pradicaverunt ad edificationem. Et haec tria argumenta valent pro confirmatione intentionis nostra.
Dicendum ergo ad primum, quod ad legere non datur ordo vel ad explanare, sed ad auctoritatem legendi et explanandi: et tamen ista falsa est, quod facultas explanandi prophetias sufficienter habeatur a theologia : licet enim facultas accentuandi sufficienter habeatur a grammatica, non tamen ila habetur sufficienlia explanandi a theologia : quia non est ex ratione quod ibi docetur, sed ex gralia : unde oportet esse ordinem conferentem et gratiam et auctoritatem.
Ad aliud dicendum, quod in veritate nisi necessitas urgeat Hcclesiam aliquam, nullus non litteratus suflicienter hune ordinem suscipere debet. Unde in Littera dicit, quod ad hunc ordinem scientia cxigitur litterarum. Si tamen est necessitas : tunc potest conferri potestas, et exspectari actus ad tempus, sicut fit modo, quia satis pueris confertur ordo iste.
Ad aliud dicendum, quod ambo actus consequuntur se : quia primus est quasi acceptatio materia et thematis, ut populus sciat fontem pradicationis esse Scripturam sacram : sed perfectio officii consistit in secundo, et ibi est ultimum ordinis istius.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod quantum est de voce et significatis, referuntur ad diversarum facultatum habitus. Sed hic ‘non ita sumitur : imo pronuntiatio refertur ad res pronuntialas, et res pronuntiate continentur sub ordinis potestate et gratia quae in ordine confertur : quia, sicut prius dicium est, nec scientia nec facultas rationis, sed potius ex potestate ordinis et gratia. Et secundum hoc ad unam reducuntur poteslatem et facultatem.
On this page