Articulus 22
Articulus 22
Quis sit actus exorcistarum ?
Et queruntur de hoc ordine duo, scilicet de actu ad quem est, et utrum in seipso omnes colligat prascedentes secundum naturam totius potestativi ?
Av primum sic objicitur : 1. Exorcismi vim habent a verbis exorcismorum : ea ergo verba quicumque pronuntict, semper vim suam consequuntur : ergo cqualiter valent pronuntiata ab ordinato, et non ordinato : ergo non exigitur ordo ad istum actum, ut videtur.
2. Adhuc, Salomon invenit exorcismos: et constat, quod effectum habuerunt : et tamen nullum habuit ordi- nem : ergo videtur, quod non exigitur ad hoc ordo.
3. Adhuc, Actus sacramenti Novi ‘ Testamenti numquam eumdem habent effectum in Novo et Veteri Testamento : sed iste actus habet eumdem effectum in Novo et Veteri Testamento, ut patet ex Littera : ergo non videtur actus esse sacramenti Novi Testamenti.
4, Adhuc, Ad cumdem effectum non est facultas mali spiritus et sacramenti Keclesia : sed ad expellendos dsemones per exorcismos est facultas mali spiritus : ergo ad hoc non est sacramentum Ecclesiae. Prima patet ex se. Srcunps probatur per artem nigromantiae : et sic constat propositum.
5. Adhuc, Exorcismi Salomonis qui habentur, omnes nigromantici sunt, sicut patet in libro qui dicitur Alman Det, qui inscribitur Salomoni regi Israel ergo videtur, quod actus illi a nigromantia principium habuerunt : ergo et actus tales non debent esse sacramenti Keclesia.
Ulterius quaeritur de actibus in Littera dictis : quia tres videtur ponere in Littera, scilicet daemones pellere, mutos et surdos miraculose curare, et. hominum ora ad confitendum et corda ad intelligendum aperire.
Et videtur, quod isti actus non sunt reducibiles in potestatem unam : quia pulsio demonum est exorcismorum, et curatio infirmorum est gratia miraculorum, et apertio orum ad intelligendum est doctrine predicatorum vel magistrorum : ergo videtur, quod non debeant assignari uni ordini sacro.
Responsio. Dicendum, quod potestas exorcistarum est pellere vel diminucre vim demonis in fomite impedientis sacramentorum perceptionem : et alia, seilicet liberationem daemoniacorum, et curationem infirmorum, habet adjuncta, quando expedit, et non semper.
Ad primum ergo dicendum, quod oxorcismi non habent totam vim a verbis, imo exigunt proprium agentem et ministrum, prout sunt ad talem actum qui dictus est : sicut et confectio Eucharistiae non totum habet a forma, sed etiam querit agentem proprium, quia non sacerdos hoc agere non posset.
Ad aliud dicendum, quod Salomon invenit exorcismos imperfecte curationis, sicut Veteri Testamento competebant. Et puto, quod non valuerunt nisi ad curationem corporum : isti autem valent ad animas : et si ad corpora referuntur, tunc hoc fit in quantum infirmitas corporis pendet ex mente : et si valet curatio inflirmitatis corporis ad mentis curationem, tunc quandoque valet etiam ad corpus. Et licet Salomon invenerit, tamen ipse non fuit proprius agens, sed Levite : sicut etiam David invenit Psalmos, et tamen Levitis committebantur cantandi.
Ad aliud dicendum, quod non habuit ita plenum effectum in Veteri Testamento, sicut dictum est : guia in Novo Testamento debilitat vim ejus in fomite qui impedit sacramentorum perceptio- nem, in Veteri aulem Testamento non valuit nisi in corpore.
Ad aliud dicendum, quod absit hoc, quod facultas mali spiritus sit ad hoc: sed, sicut dicitur in vita beati Bartholomei, quandoque nocent daemones, et videntur curare quando cessant a lesione: et ita operatur nigromantia, quia unus demon ledit, et alter arcet leden~ tem vel facit cessare a lesione : sed sacramentum operatur per gratiam contrariam omnibus demonum operationibus.
Ad aliud dicendum, quod falsa inscriptio est : quia non creditur, quod Salomon fecerit : sed si fecit, absque dubio tunc fecit, quando idola coluit, et femora mulieribus inclinavit.
Ad urmmum dicendum, quod illi tres actus ad unum referuntur, scilicct pellere vim demonis in quantum est impeditiva perceplionis sacramentorum : cum enim operatur in corpore sive obsesso sive surdo sive muto vel alias infirmo, non operatur circa hoc nisi prout curatur per corpus a demone impedicnte mentem : ct ultimum istius ordinis et virtus cjus est aperire intellectum et os ad confitendum, sed aperire removendo virtatem demonis claudentis : sed lector aperit ingerendo habitum iluminativam ad actum. Et hoc diverso modo nihil prohibet diversos ordines esse ad idem.
On this page