Text List

Articulus 23

Articulus 23

An ordo exorcistarum colligat duos praecedentes secundum naturam totius potestativi ?

ARTICULUS XXIII. An ordo exorcistarum colligat duos praecedentes secundum naturam totius potestativi ?

Secundo queritur, Utrum colligat iste ordo duos precedentes secundum naturam totius potestativi ?

Videtur autem, quod non : quia 1. Ea quae sunt ejusdem potestatis, ordinem habent, ita quod precedens necessario supponitur in potestate sequentis, sicut in sensibili supponitur vegetabile, ut trigonum in tetragono : sed non necessario supponilur in operatione exorcismorum operatio lectorum : ergo videtur, quod non uniat in se precedentium actus ordinum.

2. Adhuc, In toto potestativo sequens nullo modo est sine pracedenti : sed exorcistatus potest esse sine lectoratu, sicut patet in facientibus saltum : ergo videtur, quod non uniat in se precedentes ordines. Propatio medie : si aliquis facit saltum, habet quidem ordinem sequentem, licet non habeat exsecutiohem : ergo constat propositum.

Responsio. Ad hoc dicendum, quod iste ordo unit in se precedentes, et characteres pracedentium uniuntur in suo charactere, cum character sit habitus secundum substantiam, et accidat si aliquid sit ratione cujus distinguat, habitus precedentium actuum uniuntur in habitu istius, sicut illi qui ordinati sunt ad finem unum: et tamen manent facultates ad actus singulorum, sicut fit in omni toto potestativo : hoc enim habet partes divisim relatas ad actus, et unitas in potestate ultimi actus, qui est a potestate perfecta. ,

Dicznpum ergo ad primum, quod in partibus anim unio est per naturam. Hec autem unio per Ecclesi# et Christi institutionem perficitur. Cuicumque enim conceditur arcere daemones, ‘in illo presupponitur potestas ostiariorum et lectorum, quia sunt inferiorum actuum ad demonum expulsionem ordinatorum potestates : et cum unio minor est quam nature, tamen talis est quae sufficit officiis Ecclesia.

Ad aliud dicendum, quod hoc modo in sequenti supponitur precedens, scilicet quia est ad idem ordinatum, licet sit gradus inferioris officii pracedens : et ideo faciens saltum cum habet characterem, non habet tamen exsecutionem, quia oportet potestatem inferioris concurrere. Et est simile sicut si sensibile non haberet vegetabile, non posset agere, quia omnis actus sensibilis in vegetabili fundatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 23