Text List

Articulus 24

Articulus 24

An acolythatus sit ordo ?

ARTICULUS XXIV. An acolythatus sit ordo ?

Deinde queeritur de hoc quod dicit, thi, F, "Quarto loco succedunt acolythi."

Et queruntur hic duo, scilicet utrum acolythatus sit ordo ? Et secundo, Quando imprimitur cis character ?

Ad primnem objicitur sic : 1. Ad actum corporalem non exigitur ordo aliquis : ferre candelas et cereos, est actus corporalis : ergo ad hoc non exigitur ordo aliquis.

2. Adhuc, Proeparatio luminarium in sanctuario est adituerum et custodum, qui supra ostarii dicti sunt : ergo videtur, quod ad hoc non instituendus sit specialis ordo.

3. Adhucc, Liber sanctior est quam candelabrum : et ad preparationem libri et portalionem non exigitur ordo aliquis : ergo nec ad preparationem candelabrorum et candclarum.

4, Adhuc, Si ordo est ad hunc actum qui est prwparare et portare cereos et candelabra, videtur quod ille sit multo inferioris gradus, quam lectorum ordo vel exorcistarum. Cum igitur hic ordinentur ordines secundum quod sunt remotiorcs ab ultimo qui est sacerdotium, videtur, quod iste debet esse secundus vel primus et non quartus.

5. Adhuc, Qualiter est verum divisim, quod preexigantur ad ejus actum tres precedentes, cum nos videamus, quod candelas ferre potest wque doctus et indoctus : et ad lectoris officium pertinct esse doctum ?

Responsio. Dicendum, quod secundum meum judicium ferre candelas non est actus hujus ordinis, nisi sicut signurm ostendit illud cujus est signum : sed actus ejus est ignito cloquio et exemplo operari ad accensionem affectus,

Et per hoc patet solutio ad primum et secundum.

Ad tertium autem dicendum, quod lectorum ordo magis est ad hoc quod datur cis liber : intelleetus enim perfeclio magis est per scicntiam, et alfectus perfectio est per gratiam exemplorum non verborum : unde videtur istius ordo continuatio esse ad sacros ordines, qui operantur supra materiam corporis Christi.

Ad sequens patet solutio per antecedens.

Ad ultimum dicendum, quod patet hoc modo intelligendo ut dictum est: quia tunc altissimum est inter quatuor officia. Mt quod ita sit, patet per hoc quod dicit Mavister in illo loco: "Non ad eflugandas aeris tenebras, cum sol eo tempore rutilet, sed, etc."

Item, Per illud quod dicit, quod Christus hunc ordinem exhibuit cum dixit: "Ego sum lux mundi".

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 24