Articulus 25
Articulus 25
Quando acolythis imprimitur character ?
Duo enim hic dicuntur, scilicet quod cereum portat, et ipse urceolum portat cum vino et aqua suggesta pro Eucharistia. Constat autem, quod vicinius est Kucharistiae opus quod habet cum portat urceolum cum aqua, quam portatio cereorum : sed in digniori parte imprimitur facilitas ad operandum : ergo videtur, quod character tunc imprimitur cum urceolus ille sibi datur.
In contrarium hujus est, quod 1. A portatione cereorum denominatur: ergo videtur, quod quando candelabrum accipit, tunc character sibi imprimatur.
2. Adhuc, Ab Episcopo accipiendo can- delabrum primo edocetur qualiter in officio ministrare debet : et tunc ab archidiacono accipit urceolum : constat autem quod archidiaconus non dat ordinem, sed Episcopus : ergo videtur, quod det eis ordinem in hoc quod dat eis candelabrum, et non actum urceoli.
Responsio. Dicendum, quod mihi videtur, quod imprimatur character cum datur candelabrum cum instructione significationis ad fugandas tenebras aquilonares, id est, diaboli : sic enim respondet ei figura in Veteri Testamento, ut patet in Littera : et sic ordinem exhibuit Christus. Quod autem archidiaconus facit, hoc est ad excellentiam ordinis denotandam, ut ostendatur continuatio in isto esse ad ordines sacros.
Ad opsectum ergo dicendum, quod opus urceoli non est opus in ordinibus nisi accidentale et populare, praeter quam quando datur subdiacono : et ideo non est nisi acolythi ministrare cum urccolo diacono immediate : sed potius pravidere ne sit impedimentum ex parte populi offerentis qui in sacratio sit materia parata de qua conficiatur Eucharistia : sed opus divinum quod facit circa sacramenta, est pellere tenebras spirituales lumine verbi et exempli : ipse enim quasi argumentum est probationis ejus quod dicit ad cloguium divinum.
Quintus est ordo subdiaconorum. Greece dnedizxeves vocantur, quos nos Subdiacones dicimus *. Qui ideo sic appellantur, quia subjacent preeceptis et officiis Levitaram. Oblationes enim in templo a fidelibus suscipiunt, et Levitis superponendas altaribus deferunt. Hi apud Hebraeos nathinnet vocabantur, id est, in humilitate Domino servientes. Ad subdiaconum pertinct calicem et patenam ad altare Christi deferre, et Levitis tradere, eisque ministrare. Urceolum quoque et aquamanile et manutergium tenere Episcopo et Presbyteris et Levitis, pro lavandis ante altare manibus aquam preebere *. [lis lex continentia imponilur : quia altari propinquantes, vasa corporis et sanguinis Christi portant *. Unde illud implere dcbent : "Mundamini, qui fertis vasa Domini". Ad hos etiam perlinet tantum de oblationibus ponere in alfari, quantum sufficere possil populo necnon corporales et pallas et substratoria lavare. Hi cum ordinantur, accipiunt de manu Episcopi patenam et calicem vacuum. Ab archidiacono vero urceolum cum aquamanili et manutergium. Hoc officio usus est Dominus quando linteo se precinxit, et millens aquam in pelvim, pedes discipulorum lavit et linteo tersit.
On this page