Articulus 26
Articulus 26
Quis sit actus subdiaconi, ad quem imprimitur character ?
Queruntur hic tria, scilicet, quid sit actus subdiaconi verus, ad quem imprimitur character ? Secundo, Utrum excellit quatuor antecedentes ? Tertio, Quare quidam ordines dicuntur sacri, quidam autem non sacri ?
Ad primum objicitur sic: 1. Subdiaconus subjicitur diacono : ergo inferiorem habet actum pro actu : sed Novum Testamentum datur legendum diacono, ut dicitur in sequenti ca- pitulo: ergo Vetus datur legendum subdiacono: sed hoc idem datur lectori: ergo videtur, quod unius et idem sit actus lectoris et subdiaconi.
2. Adhuc, In Littera dicit, quod calicom et patenam debent ad altare deferre et Levitis tradere: hoc autem minus est quam lectiones divinas exponere: ergo videtur, quod nobilior actus sit, quod legant epistolas et prophetias: sed ordo sicut et quodlibet aliud diffinitur ad ultimum actum: ergo diffinitur ad legendum : et inde ut prius.
3. Adhuc, Magis est ministrare Episcopo et presbyteris, quam diacono : sed in urceolo et manutergio et manili servit Episcopo et presbyteris, in calice et patena diacono tantum: ergo videtur, quod magis excellentis potestatis indicium sit, quod suscipit manile et manutergium, quam quod suscipiat. calicem : sed in potestate excellentiori datur character: ergo videtur, quod character ei imprimitur quando suscipit manile et manutergium.
4. Adhuc, Ile est actus ad quem character imprimitur, quem exhibuit Christus ordinem hunc prefigurando: sed actum ablutionis in manili et manuter~ gio .exhibuit Christus ordinem istum prefigurando : ergo ad illum imprimitur character istius ordinis. Prima patet per hoc quod hic ordo sicut nec aliud sacramentum, vim aliquam habuit nisi ab institutione divina. Secunpa autem scribitur in Zitéera in fine hujus capituli.
In contrarium hujus objicitur : quia tanto est excellentior actus in ordinibus, quanto est actui sacerdotis qui est conficere corpus Christi, vicinior : sed preparare calicem et hostias super altare proportionate numero sumentium, pre omnibus est actui sacerdotis qui est conficere Christi corpus, vicinior: ergo videtur, quod ille actus sit excellentior : sed ad excellentiorem imprimitur character: ergo character hujus ordinis tunc imprimitur, cum calicem a manu _ Episcopi suscipit cum verbis ad hoc pertinentibus.
Ad primum ergo dicendum, quod subdiaconus dicitur, eo quod ministrat diacono in actu principali qui est, quod diaconus ministrat super altare sacerdoti materiam corporis Christi, sicut patuit in divisione ordinum supra posita.
Ad aliud dicendum, quod hoc multo magis est quam lectiones legere : quia hoc est ministrare ad corpus Christi verum, aliud autem ad mysticum tantum : et tamen lectio subdiaconi altior est quam lectoris, sicut explanatio Evangelii qua est in epistolis, major est explanatione legis quae est in prophetiis.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est in quantum Episcopus est: sed non facit sibi hoc ministerium nisi in communi, prout exigitur munditia quaedam lu- cere in omnibus ministris. Unde in eodem ministerio servit etiam Levitis, ut dicit in Littera. Unde actus illius ministri non fit Episcopo ut Episcopus est, vel preshytero ut presbyter est: sed hoc est commune ministerium servientium juxta altare,“et hoc est adjunctum diacono qui inter ministros inferiores magis ad sancta potest accedere.
Ad aliud dicendum, quod Christus utrumque in ceena exhibuit : necessarium enim fuit vasa parare in quibus corpus et sanguinem illum conficeret: unde etiam dixit: "Accipite, hic calix Novi Testamenti est:" sed Magister hic ex posteriori actu priorem demonstrat esse suppositum : quia nemo dubitat si inferiorem et adjunctum actum qui humilitatis est fecit Christus per seipsum, quin etiam per seipsum fecit actum excellentiorem qui vicinior est sacramento Eucharistie.
On this page