Text List

Articulus 27

Articulus 27

An ordo subdiaconatus praecellat quatuor alios ordines ?

ARTICULUS XXVII. An ordo subdiaconatus praecellat quatuor alios ordines ?

Secundo queritur, Utrum iste ordo excellat quatuor antecedentes ordines ?

Et videtur, quod non : quia 1. Sicut dicit Aristoteles in X Ethicorum: "Operatio intellectus dignior est omni operatione hominis :" sed lectoris actus circa operationem intellectus est, et subdiaconi circa vasa quaedam irrationalia et inanimata: ergo videtur, quod operatio lectoris dignior sit, quam operatio subdiaconorum : sed sicut se habet operatio ad operationem, sic se habet ordo ad ordinem: ergo ordo lectorum dignior est quam ordo subdiaconorum.

2. Adhuc, Arcere daemones potestatis est supermundane, sed preparare vasa Ecelesiae est operatio mundana : sed supermundana operatio est dignior quam mundana sive humana: ergo videtur, quod operatio exorcistarum sit dignior operatione subdiaconorum : ergo ut prius.

In contrarium hujus est, quod 1. Subdiaconus intrat ad sancta, ad que non licet accedere inferioris ordinis gradibus: sed qui sanctis est vicinior, est dignior: ergo ordo subdiaconorum dignior est omnibus inferioribus ordinibus.

2. Adhuc, Ordo qui in sua operatione vicinior est primo actui sacerdotum, est nobilior : sed inter omnes plus appropinquat in operatione subdiaconus prater diaconum solum : ergo ipse ordo dignior est praeter ordinem diaconatus.

Resroxsio, Dicendum, quod duabus ultimis rationibus consentiendum est.

Ad primum ergo dicendum est, quod licet sit circa vasa irrationalia et inanimata, non tamen est circa ea prout hujusmodi sunt, sed potius prout referuntur ad continentiam corporis Christi, quod dignius est quam totus mundus, cliamsi iillies multiplicaretur mundus.

Ad dictum autem Philosophi dicendum, quod intelligitur de operationibus hominis in quantum homo est: sed ista operaliones quae sunt ministroruim in sacramentis, sunt divine potius quam humane.

Ad aliud dicendum, quod arcere damones nullo modo est ita dignum sicut operari circa vasa corporis Domini prout sunt contentiva corporis Christi: et licet illa sit supermundana potestas, tamen ista est etiam supermundana, quia a Deo datur homini potestas ista.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 27