Articulus 28
Articulus 28
Quare isti tres ordines dicuntur sacri?
Et objicitur sic : 1. Omnis operatio sacra est, quae est circa sacra: sed omnis operatio ordinis est circa sacra : ergo omnis ordo est sacer.
2. Adhucc, Operatio dupliciter dicitur sacra, scilicct a sanctitate opcrantis, sicut actus meritorius sanelus est: vel a sanctitate materia circa quam est. Et constat, quod primo modo non dicitur ordo sacer : quia multi non habentes ordines, habent taliter sacras operationes. Si autem secundo dicitur orde sacer, tunc sequitur ut prius, quod omnis ordo est sacer.
Resronxsio. Dicendum, quod sacri dicuntur isti ordines propter sanctitatem que indicitur ministrantibus in eis : oportet enim habere volum continentie vel simpliciter vel secundum tempus. Simpliciter ut in Occidentali Keclesia, quia non dantur isti ullimi tres ordines nisi voventibus et servantibus caslitatem perfectam. Secundum tempus autem in primitiva Keclesia, et im Eeclesia Orientali, si qui in matrimonio ordinem suscipiunt, permanent in matrimonio: sed tamen quamdiu tministrant, separantur ab uxoribus: et iterum illa mortua aliam ducere non possunt.
On this page