Text List

Articulus 29

Articulus 29

Quis sit actus principalis ordinis diaconatus ?

ARTICULUS XXIX. Quis sit actus principalis ordinis diaconatus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, U, "Diaconorum ordo sextum tenet locum, etc."

Tria antem quaeruntur de diaconibus, scilicet de actu principali hujus ordinis. Secundo, Utrum ille ordo ut alii pre exigat alia sacramenta, vel sine his suscipi potest ? Tertio, Queritur de vestibus sacris hujus ordinis et preecedentium.

Ad primum objicitur per ea qua dicuntur in Littera, ubi dicit : "Ad diaconum pertinet assistere sacerdotibus, etc." Ibi enim enumerat novem ad diaconum pertinentia, scilicct, assistere sacerdotibus in ministrando in sacramentis. Secundo, oblationes fidelium inferre, et disponere in altari. Tertio, componere missam. Quarto, crucem ferre, Quinto, praedicare Evangelium et ceteras Scripturas. Sexto, frequentatio precum. Septimo, recitatio catechumenorum. Octavo, quod premonet aures habere ad Dominum. Et nono, quod pacem donat, et annuntiat. Queritur ergo, Quis istorum sit actus. principalis ? Unius enim potestatis est unicus actus: et ordo diaconi est una potestas tantum : ergo non habet nisi unum actum,

Videtur autem, quod ille sit predicare Kvangelium : quia

1. Predicatio Evangelii fuit offictum Christi: constat autem, quod officium Christi fuit dignissimum et divinissimum : ergo nullum actum etiam diaconus potest habere digniorem.

2. Adhuc, In Littera dicit circa hune actum, quia diaconibus conceditur pradicatio Novi Testamenti sicut lectoribus Veteris : sed Vetus et Novum predicare non differunt nisi per materiam : ergo ordo lectoris et diaconi non differunt nisi per materiam, quod falsum est.

3. Adhuc falsum videtur: quia etiam subdiaconis conceditur recitatio epistolarum Novi Testamenti: et cum recitant, quasi choro predicant : unde etiam chorus respondet eis cantando gradualia per quae significatur profectus de virtute in virtutem, et éractus per quos signifisatur longanimitas in tribulatione prasentis vite, et adleluia per quod significatur gaudium in spe futurorum : et hoc est totum quod pradicatur. Per hoc etiam videtur, quod non sit verum, quod proprium sit diaconorum predicare Novum Testamentum.

4, Adhuc, Ministrare vestiendo mensam et crucem ferendo non videtur esse diaconorum, sed potius acolythorum : quia secundum usum Kecclesiarum hoc videmus facere acolythos.

Responsio. Ad hc et similia dicendum, quod actus summus et principalis diaconi est ministrare sacerdoti in consecratione corporis Christi immediate super altare. Dat enim ei calicem cum hoslia et vino, et osculando manum reportat patenam subdiacono, corporale componit, et super ipsum hostias consecrandas componit. Ipse etiam si necesse est, sacramentum ipsum jam confectum populo dispensat, ut patet ubi dicit, quod hoc officio usus est Dominus cum post ccenam corpus et sanguinem suum discipulis dispensavit. Ad hunc autem actum omnes alii referuntur : quod enim sacerdoti ministrat, totum refertur ad compositionem hostiarum in allari. Quod autem populum premonet dicendo : "Flectamus genua. Levate," et hujusmodi. Quod pacem dat immediate sumens eam a sacerdote, quod recitat catechumenos, quod pradicat, etc., hoc totum ordinatur ad hoc, quod digne communicet de manibus ejus Eucharistiam dispensantis. Unde patet, quod iste est actus primus.

Ad id ergo quod objicitur, dicendum quod annuntiare Evangelium est actus dignissimus qui potest fieri circa corpus mysticum : et hoc modo operabatur Christus salutem nostram : sed dignio~ rem habuit actum circa corpus suum verum, quando de pane et vino nobis sacramentum suupsius effecit, et ad illum actum accedit diaconus ministrando in altari sacerdoti, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Dionysius, ea quae sunt inferiorum ordinum, superiores habent prepotenter et eminenter. Unde predicatio lectoris est secundum obscuram resonantiam Veteris Testamenti : sed subdiaconi clarior, et clarissimia diaconi. Et hoc modo non potest sensibiliter distingui, nisi quod uni Vetus, alii Epistole, et tertio Evangelium committitur : ut sciatur, quod in plena claritate convenit diacono, quod modo proportionato sibi convenit lectori, et subdiacono. Et ideo hec differentia non est materialis tantum, sed potestatis : sicut dico, quod candela lucet, et sol, non differt materialiter tantum, scilicet per exile et eminens, sed secundum potestatem lucendi : et hujus potestatis cause sunt forme diverse.

Ad aliud patet solutio per dicta : quia eminens modus proprius est diacono, et inferior subdiacono. Et si quis objiciat, quod magis et minus non diversificat speciem : nihil est : quia dicit Aristoteles, quod qui credunt, quod id quod secundum magis et minus dicitur, sit univocum, non sulficienti crediderunt signo : quia magis et minus quandoque causantur a potestatibus diversarum formarum magis et minus nobilium, et tunc non sunt unius speciei : et ita est hic. Quandoque autem causantur per motum ad terminum ab eadem forma, et tunc sunt ejusdem specici : et ita non est hic. Toc autem etiam notatum est in secundo lbro Senfentiarum, quwstione, Uirum anima et Angelus differant specie ?

Abd auimp patet solutio, quod in festis magnis in celebratione Hpiscoporum diaconus portat crucem, pracipue ante Archiepiscopuin : eb praparatio altaris hie infelligitur composilio corporalis in altari: hoc enim non debet facere nisi diaconus!

Et per hoc patet solutio ad totam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 29