Articulus 30
Articulus 30
An tam diaconatus quam alii priores praeexigant alia sacramenta?
Videtur autem, quod sic : quia 1. Essentialius conjungitur ordo ordini, quam aliis sacramentis : et ordo sequens potest suscipi non susceptis privcedentibus : ergo etiam potest suseipi non susceptis alits sacramentis.
2. Adhuc, Ponamus, quod aliquis non sil baptizatus, tamen firmiler credat probabilibus siguis quod sit baptizatus, et suscipiat diaconatum vel alin ordinem sacrum, et ministret : aut ipse perficit actum sacramenti, aul non ? Si non perficit: tunc Keclesia esset decepta. Sit enim talis sacerdos : tunc nec essent absoluli quos audivit in confessione, nec esset verum corpus Christi quod conficit, et multa abominabilia sequerentur. St autem conficit et perficit actum ordinis : cum actus non procedat nisi a potestate characteris, videtur quod ipse characterem ordinis habere potest sine charactere baptismi, quod fere omnes negant.
Si forte dicas, quod talis baptizatus reputatur ab Ecelosia. Cowrra : Constat, quod characterem baptismi non habet, licet forte habeat gratiam et effectum quemdam baptismi: ergo sine charactere baptismi potest haberi character ordinis : et hoc proposuimus ostendere.
Ty conrrsrivm hujus est, quod characler baptismi fundamentum est alioram sacramentorum et characterum : et sine fundamenty nihil stabile eedificatur : ergo ipse sine charactere baptismi nullum recipit ordinem.
Adhuc, Contingat quod talis sciatur non esse baptizatus, vel per revelationem, vel alio modo : constat, quod ipse reordinabitur : non autem reordinaretur si prius habuisset characterem ordinis : ergo videtur, quod prius characterem ordinis non habuit. Si forte dicas, quod habuil prius, tamen ignoravit, sed amisit cum scivit : hoc ridiculum est, quod character indelebilis per scientiam alicujus rei destruatur,
Resvonsio. Absque dubio dicendum, quod non habens baptisma non percipit aliquem ordinem, sed sine aliis sacramentis pereipere potest : quia lect actuale peecatum majus sit quai originale, non tamen ila exigitur poenitentia ut baplismus, quia poenitentia non est janua sacramentorum et fundamentum per quod fundemur in Christo sicut baptismus.
Ad prisum ergo quod objicitur, dicendum quod licet ordo ordini stl substanlialior quoad formam sacramenti, tamen nen ita habet ordinem ad ipsum fandamentum, quia actus habet diversos : sed nullum actum habet ordo diversum a fide : et ideo sacramentum fidei quod est baptismus, est fundamentum. Et est simile in sensibus etiam in natura : quia auditus similior est visui quantum ad formam sentiendi, quam tactus: et tanen sine auditu potest esse visus, sed nullo modo sine tactu, quia tactus non tam est sensus quam fundamentum sensuum,
Ad aliud dicendum sine prejudicio, quod ille talis nullum habet ordinis characterem : tamen puto, quod conficiat sacramenta, non in potestate sua, sed in potestate Ecclesia : et ideo reordinatur cum scitur per aliquem modum, quod non fuit baptizatus : descendit enim tunc a virtute Spiritus sancti vegetantis Ecclesiam potestas in illum, ne Ecclesia decipiatur, et istum excusat ignorantia invincibilis,
On this page