Text List

Articulus 31

Articulus 31

An vestis sacra exigatur ad hoc ut fiat actus ordinis ?

ARTICULUS XXXI. An vestis sacra exigatur ad hoc ut fiat actus ordinis ?

Tertio, Queritur de vestibus sacris istius et aliorum ordinum: quia Magister primo in Littera de illis facit mentionem. ,

Queritur autem, Utrum vestis sacra exigatur ad hoc, quod fiat actus ordinis, ita quod sine veste fieri non possit ?

Et videtur, quod sic : quia 1. Illae vestes sicut et ordines sunt a Domino institute, sicut patet, Levit. 1x, 2 et seq.*: sed nulla vis est in sacramentis ad conferendum effectum, nisi ab institutione divina : ergo si pretermittatur guod a Deo institutum est, non erit sacramentum : sed vestes institute sunt : ergo si pretermittantur, non erit sacramentum.

2. Adhuc, In omnibus artibus sic est, quod oportet artificem esse perfectum secundum habitum proprium illi operi quod facit, vel ipse non operatur secundum artem quae est in ipso, bene, sed per accidens, et male, sicut velula sanat: ergo similiter debet etiam esse in sacramentis: sed vestes, ut dicit in Littera, proprios ministrorum significant habitus, ut munditiam castitatis, et sic de aliis : ergo videtur, quod si non sint in ministris vestes ille, non ut ministri operentur: sed sacramentorum actus sunt ipsorum ut ministri sunt: ergo sine vestibus actus sacramentorum non perficiunt.

Soturio. Ad hoc dicendum, quod vesles sunt de bene esse, et non de esse ordinum,

Ad opsecta ergo duo quae facta sunt, dicendum quod duplex est habitus ministri, scilicet idoncitatis, et necessitatis. Tdoneitalis habitus ostendunt vestes : sed necessilatis habitus est ordo qui datur illis : et ile solus similis est habitui artificum : sicut enim sine arte non operatur artifex artificiose, ita sine ordine non operatur minister ut minister sacramentorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 31