Text List

Articulus 2

Articulus 2

Quid sit simonia ?

ARTICULUS II. Quid sit simonia ?

Deinde quaeritur de secunda parte, de hoe quod dicitur, ibi, D, "De simoniacis, otc."

Queruntur autem hic quatuor de simoma. Primo, Quid sit ? Secundo, An sit heresis, ut dicere videtur in Littera ? Tertio, Utrum inferior cum superiori commiittere possit simoniam ? Quarto, Quibus modis committilur simonia ?

Ab pramum sumilur diflinitio Jurisperilorum communiter sic diffinientium : "Stmonia est studiosa voluntas emendi vel vendendi spirituale, vel sprituali annexum."

Queritur ergo, Quid vocatur voluntas studiosa ? 1. Aut enim hieo est, quae nililur exire in aclum, et non exit : aut qui perticitur, et exit. Si primo modo: tunc voluntas emendi spirituale esset simonia, quod falsum est, ul patel infra in dtvisione simoni®. Si autem est illa qua nititur et exit mm aclum = = emendi vel vendendi : tunc multe fiunt simoniae in vendilione calicum, et aliorum Ecclesia vasorum : quod iterum falsum est, cum talia licite fieri possunt.

2. Adhuc, Videtur quod sola voluntas sine studio sufficit ad simoniam : quia turpior est simonia quam usura : et usurarius est quis ex sola spe lucri: ergo videtur, quod etiam sit simoniacus ex sola voluntate vel spe emendi.

Adhuc, Videtur hoc, Act. vin, 18 et seq., ubi numgquam Simon spirituale emit, sed tantum eniere voluit : et tamen simontacus fuit, ila quod oimoes simoniaci ab eo sunt denominati: erge videtur, quod sola voluntas facit simoniacum.

3. Ulterius quieritur,; Quare dicit Siudiosa ? Illud enim quod fit ex ignorantia, sit sine studio : sed multi sunt qui ignorant spiritualia non debere poni sub pretio : ergo si ili ponunt sub pretio spirilualia emendo vel vendendo, non habet in hoc voluntatem studiosam : ergo non commiltunt simoniam, quod absurdun. est.

Item, Tullius dicit, quod "studium est vehemens animi applicatio ad aliquid avendum." Ergo videtur, quod illud non sit in emendis vel vendendis: et ideo male ponitur in diffinitione ista.

1. Ulterius quaeritur de illa parte qua dicit, Emendi vel vendendi spirituale. Studiosa enim voluntas emendi vas sepulcri fuit in Abraham, quando convenit cum Ephron de spelunca agri duplici ! : el tamen non dicitur simoniacus : ergo diffinitio est falsa, ut videtur. 3. Adhuc, Nihil spiritualius est quam regnum coelorum: et tamen emilur et venditur tota die, ut videtur, Matth. xu1, 45: Simile est regnum celorum homini negotiatori querenti bonas margaritas, etc. Et Augustinus dicit: "Venale habeo, etc." Gregorius : "Regnum ccelorum tantum valet, quantum habes." Ergo videtur, quod etiam alia spiritualia vendi possint.

6. Ulterius, quaeritur quid vocatur annexum spiritualt ? Nihil enim est annexum sibi: ergo necest spirituale sibi annexum: ergo annexum spirituali est corporale : corporale aulem potest vendi, quod est annexum spirituali, ut patet quando miles vendit villam in qua habet jus patronatus : ergo diflinitio falsa est.

Responsio. Ad hoc videtur, quod diffinitio sit bona : et quod dicitur, Studiosa colunéas, dicit voluntatem cum effectu operis quantum est ex parle simoniaci. Quod autem dicit, Hmendi vel vendendi, dicit proprium aclum simonia. Et quod dicit, Spiritiale vel annexum spirituali, dicit materian.

Ad primum ergo dicen.lum, quod dicit voluntatem cum actu ex parte simoniaci.

Ad objectum contra, dicendum quod calices et hujusmodi sunt spiritualia secundum quartum modum spiritualitatis, ut infra patebit : et illa talia vendi possunt: et hac est solutio Decretistarum, et nihil habet rationis. Unde dicendum, quod quando dicit, "Emendi vel vendendi spirituale in quantum est spirituale": intelligitur, quod emptio vel venditio cadit super spirituale in quantum est spirituale, ut spiritualitas augeat pretium : et tunc vera est diffinitio, quia sic tam in calicibus, quam in aliis committitur simonia.

Ad aliud dicendum, quod licet turpius sit istud peccatum, tamen in alio perficitur, quam usura, quia in actu exterior, aut ad perfectionem sufficit completa voluntas. Et est instantia : quia homicidium turpius est quam usura, et majus peccatum : et tamen non completur in sola voluntate sicut usura.

Ad aliud dicendum, quod studium hic sumitur pro diligentia adhibita ab ipso simoniaco ut perficiat peccatum : et ideo equivocatio decipit, quia non in illo sensu diffinitur a Tullio.

Ad wen dicendum, quod ignorantia neminem excusat : et potest bene aliquis esse diligens in eo quod ignorat utrum peccatum sit, scit amen in quantum est quidam actus quem facere nititur et intendit.

Ad aliud dicendum, quod Abraham non fuit simoniacus, sed Ephron, ut dicit Hieronymus, quia scivit, quod nisi pro redemptione juris sui aliquid daret, molestaretur in posterum ab ipso: et si placeret Hieronymo dici posset, quod neuter fuit simoniacus: quia non emit cimiterium, sed potius locum non sacrum, scilicet agrum cujusdam rustici Ephron dicti: et postea fecit inde cimiterium, quia sepelivit ibi corpora Sanclorum, in quibus Spiritus sanctus requieverat : et hoc semper omni homini facere licct.

Ad aliud dicendum, quod regnum ecelorum non emitur proprie, sed meretur: emptum enim proprie transit de dominio vendentis in possessionem et dominium ementis: hic autem emens regnum ceolorum, transit in dominium vendentis ipsum, ut possideat et hunc ementem Dominus regni ccelorum.

Alia causa assignatur ejusdem: quia sic emens nihil dat Deo quod suum non fuerit, sed tantum ordinal ad Dominum, quod inordinatum fuit ex peccato: et hoc est opus virtutis quod omnis homo facere dehet.

Ad aliud dicendum, quod annexum spiriiualt dicitur annexum — spiritualibus : quia non nisi a spirilualibus personis haberi debet, vel locis, sicut jus patronatus : quod etsi dicatur habere mi~ les, non tamen habet nisi ad usus spiritualium personarum et locorum : et per hoe cessat objectio, quia idem numero non est sitbi annexum, sed idem genere vel specie.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2