Articulus 3
Articulus 3
An simonia sit heresis ?
Videtur autem, quod non : quia 4. Ad Titum, 1m, 10, super illud : "Haereticum hominem, post primam eb secundam correptionent, devita", etc., dicit Glossa: "Haeretici sunt, qui per verba legis legem impugnant :" sed tales non sunt simoniaci : ergo non sunt heretici.
2. Adhuc, Supra! dicit Augustinus, quod haereticus est, qui pro alicujus temporalis commodi, et maxime gloria principatusque sui gratia, falsas aut novas quastiones gignit vel sequitur : sed talia non facil simoniacus : ergo videtur, quod ipse non est haereticus.
3. Item, HWeresis est in civilibus vel credibilibus: simonia autem tantum in operabilibus : ergo simonia non est haresis.
Si forte dicas, quod errat in operatio~ nibus. Contra : quia si hoc esset, cum omnis malus sit ignorans, omnis malus esset hercticus, quod falsum est: ergo, etc.
Respronsto. Ad hoc dicendum, secundum quosdam, quod heresis est attribuere Deo quod sibi non convenit, ut dicit Augustinus in libro de Trinitaie : et hoc facit simoniacus: ideo dicunt cum hwrelicum, quia dicit sibi convenire, quod sua sub pretio ponantur et ipse. Mirum autem videtur si hoc movit sanclos palres.
Ad aliud dicendum, quod simonia sit hwresis ; quia non atlribuunt hoc tamquam asscrentes simoniaci, sed tamquam possidere qualitercumque volentes. Unde dicendum videtur, quod sicut dicit liicronymus °, et supra notatum est, ex verbis inordinate prolatis incurritur haresis, pracipue quando verba illa sunt de spitualibus credendis et sperandis. Duo autem sunt quae credimus et speramus, de spiritualibus scilicet quod sunt, et quia in infinitum hae mundana valore excedunt, quia ipsa sunt quae oculus non vidit, nec auris audivil, nec in cor hominis ascendit, quae preparavit Deus tis qui diligunt illum?. Contra primum ergo illorum peccat heresis stricte accepta. Contra secundum autem directe peceat simonia : quia ponit ea viliora temporalibus pro quibus ea vendit et emil: et ideo dicitur herests.
On this page