Articulus 4
Articulus 4
An inferior cum superiori potest committere simoniam ?
Tertio queritur, Utrum inferior cum superior commiltere possit simontam : et precipue aliquis de Keclesia cum Domino Papa?
Et videtur, quod non: quia 1. Jacob non commisit simoniam emendo hoc quod sibi ex successione debebatur, sed potius Esau qui hoc alio modo dare voluit : ergo cum omnia sint credita Domino Papx, quae sunt Ecclesiarum, videtur quod ipse numquam committat simoniam accipicndo a personis ecclesiasticis pro spiritualibus, cum sibi alias non darent.
2. Adhuc, Nulla persona habet jus in bonis ecclesiasticis nisi per jurisdictionem Domini Pape: ergo sicut ipsa persona accipit, ita Papa potest accipere.
In contrranium hujus est, quod 1. Simonia dicta est simonia a contractu quem yoluit facere Simon cum Petro qui erat Papa Apostolorum : ergo — multo magis cum aliis Papis potest commilli simonia.
2. Adhuc, Juvans ad peccatum mortale, cf non impediens cum possit impedire, peccat pari peccato cum faciente, ut dicunt Sancti: sed Papa scit istum posse commitlere simoniam secum, et committit : ergo si non prohibet, sed juvat decipiendo et concedendo quod pelit, ipse pari peccato peccat : ergo simoniacus eflicitur.
Responsio. Dicendum, quod in veritate bene puto, quod simoniam committere possit : nec videtur mihi hoc dubium, quando vendit spirituale.
Ad primum ergo dicendum, quod non fuit simile : sed potius primogeniture jus a Domino erat datum Jacob : et ideo redemptio fuit vexationis quam ipse fecit potius quam contractus emptionis. Sed bona Ecclesiarum non sunt data Prelatis ad possidendum, sed ad dispensandum ad usus aliorum, scilicet pauperum: unde non possunt emere et vendere vel etiam dare pro libilu suo cui volunt : sed ad necessitates generales Keelesie vel usus pauperum vel personarum Ecclesie sunt expendenda.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod nullus habet jus in Ecclesiis nisi per ipsum : sed tamen non puto hoc esse ex eo quod sua sint, et conferat ut sua, sed quia collatum est ei patrocinium defensionis : sicut etiam legislator dicit, quod omnia sunt Imperatoris ad defensionem et tuitionem : sicut enim dicit Basilius, et Aristoteles dixerat ante cum, tyrannus est, qui omnia extorquet in usus proprios, et non querit utilitatem subditorum.
On this page