Articulus 2
Articulus 2
An Adam doluerit in ablatione coste ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : "In Adam misso sopore, atque una de costis ejus sumpta, etc."
Et queruntur hic duo principaliter, et tertium ex incident. Primum principale est, Utrum doluerit Adam in coste ablatione ? Secundum, de parte quam sumpsit. Tertium autem quod ex incidenti queritur, est tota questio de raptu.
Ad primum sic proceditur : 1. Dolor est sensus divisionis continui, ut dicit Philosophus : sed in ipso dividebatur continuum: ergo fuit in ipso dolor, ut videtur.
2. Item, Anima non tantum secundum se tota naturaliter appetit conjunctionem corporis, sed etiam quelibet pars appetit illius partis conjunctionem cui unita est: igitur dolet naturaliter in divisione a parte illa: constat autem, quod anima Adae vel pars ejus separabatur a parte illa quae est ab Adam divisa: ergo naturaliter doluit.
3. Siforte tu dicas, quod somnus ita ligavit sensus, quod non percipit. Contra: Somnus non ligat ita fortiter quin etiam minor dolor excitet, pracipue bene complexionatum, sicut fuit Adam : ergo videtur, quod etiam Adam in tanta divisione evigilaverit : ergo doluit.
Ulterius queritur, Unde venerit ille sopor ? 1. Dominus enim immittendo soporem, aut contra naturam, aut secundum naturam illi soporem immisit. Si dicas, quod contra naturam, videtur falsum : quia Augustinus dicit, quod Dominus contra naturam quam ipse feeit, non operatus est. Si autem secundum naturam feeit : secundum naturam non fit somnus nisi per cibi evaporationem : sed Adam tune noun comederat : ergo ipse secundum naluram somnum habere non poterat.
2. Adhuc, Videtur falsam quod dieit in Littera, quod in spiritu intellexit ad quem usm mulier facta fuerit : quia somnus est ligamentum sensuum per se, et rationalium virium per accidens : sed ligatis rationalibus viribus impossibile est aliquid intelligere : ergo non potuit Adam tunc intelligere ad quem usum mulicr esset facta.
3. Item, Si aliqua potentia accipit ab anteriori, si anterior non sit in actu, poslerior non erit in actu : sed ratio aceipit asensu: ergo cum sensus est ligalus, non crit ratio in actu : sed in somnis est sensus ligatus: ergo ratio non potest esse in actu: ergo falsum est quod dicit in Litlera,
Resrvoxsio. Dicendum, quod Adam non doluit in separatione costes ab ypso: cujus mulliplex assignatur causa : una quam habet Auguslinus: quia ille hoc facere potuit, qui eum condidit, ul non doleret quando costa accepit.
Alia aulem causa est, aut potest esse : quia illud quod in Lomine est. de superiluo individui, licet de necessario spectei, separalurab homine non taatum sine dolore, sed etiam cum delectatione. Et hoc quidem dupliciter: quandoque enim ilud superfluum est in quo fiat homo, sicut est semen hominis ; et hoc separatur per nature actionem et decisionem. Alud antem est nonin quo est ul fiat homo, sed ut fiert possit, ut dicit Augustinus, hoe est, in quo est possibilitas obedientiae : et hoc nun separatur nisi per actum primi opilicis : et hoc modo separata est costa in qua non erat, ul fieret mulier, sed ut fieri posset. In semine autem non est possibilitas materialis tantum, sed etiam formalis : unde in ipse est ut ex ipso fiat homo. Utrumque autem separatur cum delectalione, ut puto, etiamsi non esset peccatum, sed non esset delectatio ligans ad rationem : et hoc est quod dicunt Avicenna et Constantinus, quod natura in coitu posuit delectationem ut appeterctur propter indigentiam speciel.
Ad primum autem dicendum, quod sensus divisionis continui qui facit dolorem, est sensus divisionis sive separationis conjuncti ad consistentiam individui pertinentis : costa autem non fuit sic, sed potius fuit superflunm individui datum ad multiplicationem specici.
Ad aliud dicendum, quod anima non appelit uniri alicui, nisi ei quod est materia anima, prout ipsa est motor et forma organici corporis physici: tale autem non fuit costa, ut jam habitum est.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendaum, quod Dominus creavit Adam per omnia perfeclum secundum statum animalitatis: e¢ ideo vene plenw erant sanguine, et vasa nutritiva plena nutrimento : et ex illis processit ei somnum.
Ab Atiup dicendum, quod non semper ligantur vires anime rationalis : sed quandoque magis laxantur, in quantum anima tunc circa alia non occupatur : et tunc fiunt revelationes, sicut dicitur, Numer. xxiv, 4: Quit eadit, et sic aperiuntur oculi ejus, id est, qui jacet dornicns et sopiens, et sie videt Dei visiones : et sic fuil in Adam.
Ad aliud dicendum, quod intellectus non semper sumit a sensu, sed potius quandoque sumit ab intelligentiis separatis, et illarum tmpressiones sunt in ip- so, quando circa strepitus sensuum non occupatur : et hoc fit in somnis, et precipue in sopore propter differentiam quam quidam assignaverunt somni et soporis, dicentes quod somnus sit quies animalium virlutum cum intensione naturalium, sopor autem quies animalium cum intensione intellectualium.
On this page