Articulus 4
Articulus 4
Derebus enim presentibus quae subjacent sensui et rationi, non est prophe~ tia: sed quod ad hunc usum facta fuit mulier, subjacutt rationi accipienti ex sensu: ergo non dixit hoc prophetice.
Si autem dicatur, quod prophetia refertur ad statum Keclesia futurum, qui significabatur in muliere, videtur esse falsum : quia non propagarentur sacramenta de latere Christi nisi homo peccasset : ergo non cognoscitur propagatio nist cognito peccato : ergo pracognovit Adam suum casum, quod negat Augu- stinus, et etiam in secundo Sententiarum est probatum.
Soxturio. Ad hoc dicendum, quod prophetia refertur ad statum futurum Ecclesie, et non ad presentem usum mulieris : quia ille ex discretione sexus et ratione poterat sensibiliter cognosci.
Ad hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod non sequitur : hoc non fit sine illo : ergo non cognoscitur sine illo. Et est instantia : quia line mathematics non sunt sine materia sensibili, et tamen cognoscuntur sine illa : et animal universale non fit sine individuo, et tamen cognoscitur sine illo. Et est fallacia consequentis.
Dicunt tamen aliqui, quod ideo non precognovit Adam casum suum, quia non contulit, nec tenebatur conferre quia alias liberari potuit. Videtur tamen mihi, quod etiam potest dici, quod scire potuit propagationem futuram de latere Christi, et non prescire casum, etiamsi contulit + quia multis de causis potuit Christus incarnari, et non tantum pro peccato.
On this page