Text List

Articulus 5

Articulus 5

Anu matrimonium potest institui pluribus vicibus ?

ARTICULUS V. Anu matrimonium potest institui pluribus vicibus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, thi, B, "Conjugit autem institutio duplea est."

Videtur enim hoc esse falsum : quia 1. Institutio divina est illa a qua conjugium accepit virtutem, sicut et omne sicramentum : sed institutio divina efficacissima est: ergo non duplicatur vel triplicatur ad idem efficiendum. Prima probatur per diffinitionem sacramenti Magistri Hugonis, qui dicit, quod est ex institutione significans.

2. Adhuc, Alia sacramenta sunt magis efficacia, quam istud : et sufficit in eis institutio una : ergo et in isto.

3. Adhuc, Ad idem non multiplicatur causa secundum causalilatem unam, nisi sit inefficax. Sed ad idem dicitur hic multiplicari institutio : quia per eadem verba fit et ad cumdem actum, scilicet ad crescere et multiplicari, ut patet inspicienti Lidéeram in duabus institutionibus in Adam et Noe et filiis ejus factis? : ergo institutio divina fuit inefficax, quod nefas est dicere.

4. Item, In legibus humanis una sola sufficit institutio sancita per imperatorem : ergo multo plus in legibus divinis : ergo non potuit esse duplex institutio matrimonii,

Contra hoc est quod dicitur in Litéera.

Sotvtio. Dicendum, quod nihil prohibet idem bis vel ter vel pluries institui secundum plures rationes et effectus ipsius : unde cum matrimonium sit in officium nature, et in remedium coucupiscentiae : et hoc dupliciter, scilicet ex actu ipso ordinato per fidem thori, et per significationem sacramenti, et ex gratia qua est. ex desponsatione humane nature cum divina in persona Christi : nihil prohibet matrimonium sic habere duas vel tres etiam institutiones divinas : unam quoad naturam secundum se, aliam quoad naturam corruptam, et tertiam secundum statum nature reparate per Christum : et sic matrimonium est sacramentum innocentie, veteris legis, et legis nova.

Ad primum ergo dicendum, quod inslitutio aperte instituentis efficax est sed tamen ex parte nostra oportet ipsam duplicari vel triplicari, ut sciamus ipsum esse ad plura, et non ad unum, cum ista plura efficere non possit nisi virtute institutionis.

Si autem objiciat quis dicens, quod una dictione potuit instituere dicens: Va- leat matrimonium : ad hoc tamen dicendum, quod hoc non fuit congruum: quia sic revelasset homini suam corruptionem futuram,

Preterea, Gum successu temporis debuit innotescere morbus et medicina, sicut dicitur, Matth. v, 31 et 32 : et hujus caus# sunt supra assignate.

Ad aliud dicendum, quod quaedam de aliis sunt magis efficacia : sed major eflicacta vel minor non est causa unius vel plurium institutionum, sed potius pluralitas effectuum, ut dictum est. Et si arguat quis, quod si istud habet plures effectus : ergo est magis ellicax : dicendum quod fallit secundum fallaciam figura dictionis mutando speciem pradicamenti, scilicet diseretum in continuum vel quasi continuum,

Ad aliud dicendum, quod non multiplicatur secundum causalitatem eamdem.

Ad probationem autem dicendum, quod hieect repetatur idem actus, non tamen sub cisdem dispositionibus : quia enim propter ipsum wstum concupiseentia inundayerat diluvium, et divisim jussi sunt intrare in arcam Noe, et filii ejus, et uxores corum, polerant timore concupiscentia timere ne esset multiplicandum iterum genus humanum : et ideo iterum precipuc excepta concupiscentia per fidem thori et bonum sacramenti, ne rueret in prieceps.

Ad unten dicendum, quod. illa ratio procedit ac si virtus instituenlis esset causa unius vel plurium instilutionum. Et hoc non est veram, ut patet ex pradictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5