Articulus 6
Articulus 6
An in paradiso [uissent nuptiae et matrimonium ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo post intlium : "Udi esset thorus immaculatus, et nuptiae honorabiles, etc,"
1. Dicit enim Augustinus in libro de Bono conjugii, quod nuptiae bonum sunt wortalium : sed in paradiso erant homines immortales : ergo non fuissent nuptiae in paradiso.
2. Item, Joannes Damascenus dicit quod si homo non peccasset, immortalis remansisset : ergo non per nuptias, sed aliter fuisset propagata natura humana : ergo falsum est quod dicit Augustinus in Liitera.
3. Item, Secundum omnem naturam, habens salutem in se perpetuam, numquam querit perpetuariin altero ejusdem speciei : sed si homo immortalis remansisset, ipse haberet esse perpetuum salvatum in seipso : ergo non quereret_perpeluari in alio : ergo non fuissent nupti, quia nuptiae in paradiso non fuissent nisi propter illud.
4, Item, Nihil quierit in alio, quod habet nobilius in seipso : sed hane permanentiam habens in seipso, nobilius habet, quam qui habet eam in alio: ergo habens cam in seipso non querit eam in alio : sed homo si non peccasset, habuisset eam in seipso : ergo non quesivissct eam in alio, scilicet in filiis per foecunditatem.
Ix contranivm hujus est, quod 1. Secundam naturam omne illud cujus tota materia non est intra, multiplicat se per individua, ut materiam inducat sub formam suam : sed hominis materia non tota fuit intra : ergo multiplicasset se per generationem individuorum. Pruota constat ex disputatis ab Aristotele in primo libro de Celo et mundo. Sxcunpa probatur per hoc, quod id quod totam materiam habet intra, impossibile est multiplicari per individua : homo autem est multiplicatus.
Si forte dicatur, sicut Damascenus videtur sentire, quod aliter quam per commixtionem sexus fuisset facta propagatio. Contra : Sexus a Domino in paradiso discretus creatus est. Cum igitur omnis sapiens finem determinatum intendat in opere suo, ipse finem discreti sexus intendit : non est autem nisi commixtio : masculus enim est qui generat in alio ex se semine proprio, foemina autem in se ex alio, ut dicit Philosophus : ideo videtur, quod tunc commixti fuissent,
2. Item, Per litteram Genes. 1, 20 et seq., patet quod Heva Ade facta est in adjutorium : constat autem, quod non in adjutorium vite, aut operationum : quia non habuit indigentiam tunc homo, precipue cum vir viro magis cooperaretur ad vitam et operationes, quam mulier viro : ergo relinquitur, quod facta fuerit in adjutorium generationis : sed in diverso sexu juvare non potuit, nisi per sexus commixtionem : ergo videtur, quod. tunc ut nunc quoad hoc fuisset propagatio.
Ad primum ergo dicendum, quod dictum Augustini intelligitur secundum naturam mortalium in statu animali : homo enim secundum naturam quidem semper fuit mortalis etiam in paradiso, sed per gratiam innocentiae habuit immortalitatem, ut disputatum invenire quis potest in fine secundi Sententiarum.
Ad aliud dicendum, quod Damascenus non refert dissimilitudinem ad actum commixtionis, sed ad conjunctum quod est corruptio in conceptu, gravitas in impregnatione, et dolor in partu.
On this page