Articulus 7
Articulus 7
An in paradiso fuisset conceptus sine ardore libidinis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo post initium : "Bx quibus sine ardore conciperent, et sine dolore parerent."
Videtur enim hoc esse falsum : 1. Aut enim ardor ibi intelligitur calor membrorum in coitu, aut illa vehemens delectatio quae in coitu sentitur. Sed primo modo falsum est: quia etiam in primo statu magis quam nunc calorem habuisset homo obsequentem operibus nature : ergo cum opus nature sit generare, calor tunc fuisset obsecutus ad opus illud : sed obsequi est extendere membra, ut dicunt Philosophi : ergo et tunc ut nunc vel plus membra extendisset : ergo tunc fuisset ardor. Si autem dicit delectationem. Contra : Naturale est in natura bene disposita delectari in propria operatione, ut vult Aristoteles in X Ethicorum : sed optime disposita fuisset natura in statu innocentiae si stetisset homo : ergo in propria operatione magis quam nunc fuisset delectatus : propria autem operatio est generatio : ergo in actu generationis tunc plus quam nunc fuissc! delectatus.
Si forte quis dicat, quod usum membrorum habuisset ad imperium rationis, et non virtute caloris. Contra : Hoc stultum est dicere : quia ratio non movet, sicut vis affixa organo, sed per imperium tantum : ergo oportet aliquam esse affixam organo cui imperet : hec autem quecumque est, non movet sine instrumento: et cum hoc non sit nisi calor, sequitur ut prius.
2. Item, In omni natura complexionata bene disposita dolor gravissimus surgit ex excellenti tactu nervorum, et delectatio vehemens ex tangenti convenienter et suaviter: sed in resolutione seminis convenientissimus fit nervorum tactus, et similiter tunc ut nune fuisset : ergo tunc ut nunc vel plus fuisset homo delectatus : ergo ardorem delectationis sensisset.
Jirenius, Videtur quod cum majori dolore peperisset quam nune: quia dolor est sensus divisionis continui : ergo sensus divisionis continui nobilius conjuncti magis facit dolorem: sed mulier tunc fuisset nobilius conjuncta, quam modo sit aliqua : ergo in divisione magis doluisset : sed impossibile est nasci infantom debit quantitatis sine divisione et extensione membri genitalis ergo tunc impossibile fuisset parere sine dolore.
Resvoxsio. Dicendum, quod conceptus fuisset tunc sine ardore, et partus sine dolore. Ardor autem dicit delectationem que rationem secundum actum suffocat. Et bene concedo quod tunc fuisset major et sinecrior delectatio in opere : et tamen sub imperio rationis,- quia ratio tune fuisset confortata gratia innocentia, ila quod nihil existens sub ipsa quantumcumgue vehemens fuisset, avertisset eam a contuitu immutabilis boni primi.
Ad aliud quod objicitur de delore, dicendum quod dolor nullus fuisset nee divisio : quia nimia extensio mulierum et arctatio provenit ex peccato : sed tunc fuissent membra proportionata nascentibus, ita ut per extensionem non dividentem corpus mulieris infantes potuissent profundi : si tamen etiam tunc corpus fuisset ferro percussum, non fuisset divisum, ut dicit Isidorus: et ideo etiam non fuisset doloris susceptibile.
On this page