Articulus 8
Articulus 8
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : "Quod sanis est ad officium, egrotis est ad remedium, etc."
Videtur enim hoc esse falsum : 1. Nulla enim infirmitas aceipit medicamentum ab eodem a quo accipit intensionem : sed concupiscentia coeundi est infirmitas : ergo, etc. Constat autem, quod ex materia ad facultatem exhibita et licentia cocundi satisfit concupiscentiae carnali : et hoc fit per matrimonium : ergo matrimonium intendit concupiscentiam : ergo non est remedium contra morbum concupiscentia.
2. Item, Nulla infirmitas curatur per id quod appetit : sed concupiscentia est infirmitas destitute nature : ergo non curatur per idem quod appetit : appetit autem coitum : ergo non curatur per illum : cum igitur matrimonium consummetur per coitum, videtur quod matrimonium non curet concupiscentiam. Prima probatur per dictum Galeni et Aristotelis, qui dicunt, quod appetitus infirmorum sunt corrupti per egritudinalem habitum : et ideo cis non est satisfaciendum.
3. Item, Nulla infirmitas manet post suam curaia si cura est efficax : sed concupiscentia cocundi adhuc manet et agit post matrimonium : ergo matrimonium non est curans concupiscentiam coeundi.
3. Item, In omnibus corporalibus et spiritualibus medicine sunt per contrarium : ergo videtur, quod etiam in isto : videtur ergo cum matrimonium non habeat contrarietatem ad concupiscentiam coitus, quod non sit cura ipsius.
5. Si forte dicas, quod matrimonium est medicina hoc modo : quia concupiscentia coitus quae rueret in preceps per coitum absolutum, ligatur ad unam : et quia fide thori restringit, ideo efficitur non illicitus, et sic accipit medicinam. Contra : Nullus morbus sic medicatur, quod restringatur ad partem materie in qua diffunditur : quia quanto magis restringitur, tanto acerbior efficitur circa id in quo est : ergo nec concupiscentia sic debet medicamentum accipere.
Item, Quod secundum se est illicitum, numquam efficitur licitum ex hoc quod est circa unum et non circa plura: sed concupiscentia concubitus secundum se est illicitus : ergo non efficitur licitus ex hoc quod per matrimonium restringitur ad unum conjugium. Pama probatur in omnibus moralibus. Avaritia enim et prodigalitas et sic de aliis, quae secundum se sunt illicita, numquam licita efficiuntur ex hoc, quod sint circa unum. SzcunpA probatur per hoc, quod nihil secundum se ruitin vitium et preceps, nisi quod secundum se est illicitum : concupiscentia autem concubitus secundum se ruit in preceps, ut sepe dicitur in verbis Augustini in Litfera : et sic constat propositum.
Item, In naturis sic est, quod virtus naturalis restricta ad unum, magis intenditur in illo, sicut patet in calido, frigido, et omnibus aliis : cum igitur concupiscentia agit per modum nature, videtur quod nec ipsa hoc modo potest capere medicinam.
Sorvutio. Ad hoc autem dicendum videtur, quod matrimonium duplex est medicina concupiscentiae coeundi. Uno modo ex gratia quam dat in fide mediatoris contrahentibus quae sibi est gratia sacramentalis : et hae mitigat concupiscentiam, sicut. patet, Tob. v1, 16 et 17: > Audime, et ostendam tibi qui sunt, quibus prevalere potest demonium. Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et asua mente excludant, et sue li- bidini ita vacent, sicut equus et mulus quibus non est intellectus, habet potestatem demonium super eos. Et subjungit, yy. 18 et seq., quod alii timore Dei accipiunt, in quos non habet potestatem. Potestas autem demonis ibi vocatur potestas in fomite quoad concupiscentiam coeundi.
Alio autem modo medicatur restringendo legibus divinis et humanis, quibus excluditur turpitudo quae conjuncta est concupiscentiae : et hoc modo excipitur ne rual in preceps, sicut dicitur in Littera.
Ad opsectuM ergo primum dicendum, quod non ab eodem accipit intensionem et medicamentum : quia matrimonium per gratiam interiorem ignem fomitis remittit, et per honestatem legum exteriorum divinarum et humanarum turpitudinem tollit vitii : ita quod non manet nisi pene turpitudo quae est actui inseparabiliter conjuncta. Et hoc falsum est, quod per matrimonium detur facultas et licentia concumbendi : licet enim hoc sit in matrimonio, non tamen est ad hoc, sed potius ad ea de quibus dictum est.
Ad aliud dicendum, quod infirmitas hee non appetit hance duplicem sui restrictionem, sed potius licentiosum concubitum : et ita patet, quod illa ratio non procedit.
Ad aliud dicendum, quod infirmitas vitil concupiscentia non manet post matrimonium, sed infirmitas poene est minorata duabus de causis supra dictis.
Ad aliud dicendum, quod non omnino per ccntrarium potest fieri medicina, quando infirmitas radicata est in membris radicalibus et chronica : quia talem medicinam natura sustinere non posset : et sic est hic : quia concupiscentia radicata est in natura corrupta, et ideo fit per contrarium quantum potest, ut salvetur bonum nature et gratie, ne morbi violentia subvertatur.
Ad aliud quod contra solutionem inductam objicitur, dicendum quod iste du rationes procedunt ac si fiat restrictio ula tantum per diminutionem materie, et non per diminutionem concupiscentiae : et hoc jam ex dictis patet esse falsum. Et hoc confirmatur ex hoc, quod etiam ille qui equali concupiscentia ardet in conjugem et meretricem vel adulteram, adulter dicitur in sententiis Sexti Pythagorici, ut infra dicet Tleronymus in Littera,
On this page