Articulus 9
Articulus 9
An concupiscentia sit mortalis vel lethalis ? et, Cum concupiscentia inhaereat coitui, an ille sit semper mortalis ?
ARTICULUS IX. An concupiscentia sit mortalis vel lethalis ? et, Cum concupiscentia inhaereat coitui, an ille sit semper mortalis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, sub finem : "Lethalis concupiscentiae lex membris inhesit, etc."
2. Item, Si aliquid vituperatur propter aliquid ei inevitabiliter conjunctum, semper vituperabilur: sed, sicut in Littera dicitur, coneubilus vituperatur propter concupiscentiam : sed hiee inevilabiliter inhwret coitui : ergo semper vituperatur: ergo semper est mortalis.
3. Item, Unus actus specie in moribus vocatur, qui est circa idem volifum specic, et codem movente formaliter: sed iste actus sic idem est specie in merotriee et conjuge : ergo est idem specie : sed de similibus specie idem est judicium: ergo si in meretrice est mortalis, et in conjuge crit mortalis. Propatcr prima per inductionem: quia in omnibus actio ideo dicitur actio, quia est ab actu facientis, id est, a forma, sieul dicit Commentator super primum prin Philosophie. Sucunna autem probatur : quia meretrix et conjugata sunt ejus- dem speciei, et concupiscentia movens in conjugem et meretricem est ejusdem speciei : quae est forma delectabilis apprehensi in conjuge et meretrice.
4. Item, In Litéera parum infra dicet, quod malus est coilus nisi excusetur per bona conjugii : si igitur excusari non potest, semper erit malus. Probemus igitur, quod excusari non possit. Bonum enim prolis comitatur coitum utrobique, scilicet in conjugata et soluta. Bonum autem fidei videtur non operari, quia fides nihil facit nisi ut alteri, ea viva, non conjungatur : sed hae fides potest dari amasiaz solute : ergo nec videtur facere excusationem: sed sacramentum causatur ex individuitate carnis: cum autem conjungitur meretrici, efficilur una caro : ergo videtur, quod omnino equaliter sit in meretrice et conjuge: et ideo cum non excusent in una, non videntur exeusare in alia: et ita habetur propositum.
5. Item, Omne quod excusatur, malum est: sed omnis coitus matrimonialis excusatur, ut dicitur in Liddera : ergo est malus.
6. Item, Si forte velis dicere, quod cum excusationem habet, efficitur non malus. Hoe primo est contra disciplinam rhetoricam, in qua ad nihil retrahuntur argumenta excusationis nisi ad malum. Secundo autem videtur, quod non possit excusari: quia non sunt facienda "mala ut veniant quaecumque bona", ut habetur, ad Roman. 11, 8: sed coitus est malus, ut dicitur in Littera: igitur non est faciendus ut eveniant quecumque bona: ergo nec ut eveniant bona matrimont.
In conrrarium hujus objiciatur sic: I. Luc. 1, 6, de parentibus Joannis Baptiste charitate se mutuo cognoscentibus dicitur : "Erant ambo justi ante Deum, ineedentes in omnibus mandatis et sustificationibus Domint sine guerela", etc. : hoc autem nou posset esse verum si coitus esset peccatum: ergo coitus non est peccatum.
2. Item, I ad Corinth. vu, 3: "Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro". Constat, quod non loquitur de debito pecunie, sed corporis: sed nulli debetur peccatum: ergo communicare corpus ad concubitum, non est peccatum conjugum.
3. Item etiam per rationem objicitur sic: Omnis actus voluntarius radicatus in natura, vel hominum communicatione, medium accipit virtutis: sed coitus est hujusmodi actus : ergo accipit medium virtutis : ergo aliquando non solum non est peccatum, sed etiam virtus: et hoc non est nisi in matrimonio: ergo matrimonialis concubitus non semper est peccatum. Proparur prima ex inductione in operibus castitatis, fortitudinis, et justitia. Secunpa autem patet ex hoc, quod virtus generativa est virtus naturalis: et ideo necessarius est actus ejus.
4. Item, In unaquaque natura maxime est divinum, quod maxime attingit perpetuitatem : ergo et in homine similiter est: sed quod maxime attingit perpetuitatem, est actus salvans speciem: ergo iste maxime est divinus: ergo licet lege divina vel humana formetur, ipse erit honestus : ergo tunc non tantum non erit peccatum, sed etiam actus virtutis.
5. Item, Quod natura in quibusdam facit in uno et in quibusdam per diversa, eque naturale est in uno et in diversis factum : sed impreguare ™ et impregnari natura in vegetabilibus facit in uno, et in sensibilibus in diversitate sexus: ergo wequaliter est naturale in utrisque: sed quod est naturale in omnibus, si voluntarium efficiatur, per hoc non efficictur vituperabile : ergo impregnare et impragnari per rationalem voluntatem, adhuc non efficitur vituperabile: omne autem voluntarium naturale per rationem ordinabile debitis circumstantiis nature, erit actus virtutis: ergo concubitus impragnans et impregnatus, sive impregnan- tis et impragnati, potest esse actus virtutis: et inde ut prius.
Responsio. Dicendum, quod profana sunt ea quae probant rationes prime: et sufficit ad vituperium illorum hereticorum dicere, quod ipsi sunt filii adulterorum et filii tenebrarum et diaboli secundum suam propriam confessionem : et ergo etiam hereditatem patris sui diaboli percipient, id est, poenas #ternas, nisi resipiscant: et hoc certissime verum est.
Ad Hoc ergo quod primo objiciunt, dicendum quod lethalis dicitur concupiscentia: quia a letho inducta, non quod semper lethum inducat : dicitur etiam lethalis, quia lethali corpori inheret.
Ad aliud dicendum, quod concupiscentia poene inevitabiliter est adjuncta ad coitum, sed non culpe. Et poena non est vituperabilis nisi secundum quid, scilicet secundum quod est ex peccato.
Ab aAtiup dicendum, quod secundum speciem moris non est idem actus specie concubitus matrimonialis, et solutus.
Ad probationem autem dicendum, quod materialiter est idem objectum remotum specie, sed non formaliter et propinquum. Remotum enim est materialiter utrobique idem: sed propinquum est materialiter sub circumstantiis, quae in uno sunt solutum indebitum in sue lascivie fomentum : in alio autem legibus humanis et divinis adstrictum et alligatum ex jure divino et humano, in quo bonum prolis queritur, vel medicine. Similiter habitus movens in uno est concupiscentia fornicandi: in altero autem honestas nuptiarum. Et ideo patet, quod non procedit ratio illa.
Ad aliud dicendum, quod nullum bonorum matrimonii est in soluta: quia non est bonum prolis: quod patet per hoc, quia de diffinitione boni prolis est, quod honeste suscipiatur, quod non queritur in soluta. Nee fides est ibi: quia non contingit fidem habere nisi ad suam: et hec non est sua: sed est ibi quedam stabilita turpitudo. Nec sacra- mentum est ibi: quia haec magis radicatur in divisione spirituum, quam corporum. Unde patet, quod probatio illa nihil valet.
Ad aliud dicendum, quod illud quod excusatur, dupliciter excusatur, scilicet sicut id quod est essentialiter reatus, et sicut id quod non est essentialiter reatus, sed est conjunctum turpitudini propter aliquid precedens quod fuit reatus ejusdem in specie non in numero, a quo est dependentia, ut ad patrem. Quod ergo excusatur primo modo, hoc sine dubio malum est culpe: et de hoc tenet objectio. Quod autem secundo modo excusatur, non est malum secundum se, nec est culpa ejus in quo excusatur, sed potius poena ex culpa patris procedens.
Ad aliud dicendum, quod mala culpa non sunt facienda, nec minima, ut eveniant quecumque bona: sed coitus secundum se non est hujusmodi culpa, ut patet ex prehabitis.
Tamen cum dicitur, quod coitus secundum se est malus vel peccatum, est duplex equivocatio ejus quod est secun~ dum se. Si enim dicat proprietatem sive conditionem nature ect essentiae coitus, locutio est falsa: quia sic coitus in paradiso etiam fuisset malus. Si autem dicat exclusionem corum quae ordinant coitum legibus et bonis matrimonii, tunc est vera: et sic intelligitur coitus secundum se, id est, per se solus non coarclatus lege et bono matrimonit.
On this page