Articulus 10
Articulus 10
An prima institutio matrimonii habuit praeceptum ?
Hoc enim falsum videtur : 1. Aut enim hoc fuit preceptum affirmativum, aut negativum. Si affirmativum : ergo semper tenetur ad illud omnis homo: ergo nullus homo absoluius est ab illo: quia non legitur fuisse retractatum : ergo aliquo tempore etiam monachi et moniales tenentur ad actum matrimonii: quod falsum videtur, cum voveant continentiam perpetuam, et non sit ponderatio condigna continentis anime, Si autem est negativum : tunc obligat semper et ad semper: et tunc semper oportet hominem esse in actu matrimoniali, quod est impossibile et frivolum.
2. Item, Si fuit tunc preeceptum : aut hoc preceptum fuit tunc pro nobis, aut de per se faciendis. Si primo modo: tunc debuit esse in re indifterenti, et non obligare post statum peccati, sicut nec preceptum de non comedendo de ligno scientiae boni et mali. Si autem est de per se faciendis, cum per se facienda sint semper uno modo, praceptum obligabit uno modo : ergo adhuc obligat omnem hominem, quod falsum est.
3. Item, Videmus guod preceptum de salute individui quod est de comedendo, adhuc obligat omnem hominem : ergo a simili etiam praceptum de salute speciei debet omnem hominem adhuc obligare.
4. Item, Dignior est species quam individuum et magis necessaria: sed ad dignius et magis necessarium est major obligatio: ergo major est obligatio ad actum salvantem speciem, quam indivi- duum : sed ad actum salvantem individuum adhuc obligamur: ergo et ad illum: ergo omnes voventes continentiam, mortaliter peccant vovendo continentiam.
5. Si forte dicas, quod obligabat quando pauci erant homines, et adhuc obligaret in simili casu. Contra: Preceptum morale obligat equaliter, paucis existentibus et multis: ergo si istud est morale, videtur quod nihil sit dictum, quod paucis existentibus obligat, et multis existentibus non obligat. Si autem dicatur esse cerimoniale, hoc frivolum esse patet cuilibet.
6. Item, Videtur quod omnibus modis adhuc obliget omnes : quia secundum desiderium nature semper debet esse ordo naturalium: sed desiderium nature est ad omnimodam multiplicationem individuorum : ergo preceptum et ordo naturalium debet esse ad hoc. Prozsatur ptima per hoc quod natura numquam errat, ut dicunt Philosophi, et sapientissima est in suis effectibus et actibus. Secunpa autem patet per se.
7. Jtem, Multis existentibus si quilibet bene faciat continendo, dissolveretur generatio : et hoc esset malum: ergo non bene faceret continendo: sed eadem est ratio de uno et dealio: ergo aut omnes benefacerent continendo, aut nullus : non omnes: ergo nullus: ergo omnes peccant qui continent.
Et hae sunt vel esse possunt rationes Judeorum dicentium, omnes debere contrahere matrimonium, et judaizantium quorumdam hereticorum.
SED CONTRA: 1. Eceli. xxvi, 20: Omnis ponderatio non est digna continentis anime: sed continentia precipue est in virginitate, scilicet in individuitate: ergo videtur, quod melior est quam castitas matrimonialis.
2. Item, Precipuum bonum est quod pracipue prebet facultatem sine impedimento se Domino observandi: sed hec est castitas virginalis et vidualis: ergo videtur, quod illa melior sit quam matrimonialis.
3. Item, Virtus est circa difficile et bonum, scilicet honestum: sed magis circa difficile et bonum sunt virginitas et viduilas: ergo magis sunt bone quam matrimonium.
4. Item, Viduitati debetur fructus sexagesimus, et virginitati centesimus, matrimonio autem trigesimus tantum: ergo videtur, quod virginitas et viduitas sint meliora quam matrimonium.
3. Item, Non est preceptum de facili ad quod natura per se inelinat, etiamsi sit de faciendis: sed ad actum concumbendi matrimonialiter inclinat natura, et est facile : ergo non debet esse preceptum de illo. Pronarur prima per hoc, quod omnes dicunt, quod ideo non est praceptum de diligendo seipsum, quia hoc est facile, et natura inclinat se ad illud. SrcuNDA autem patet per se.
6. Item, Omne quod precipitur aliqua de causa, videtur quod non obliget causa illa non existente : sed cum dicitur: Crescite, et multiplicamini *, si sit incrementum et multitudo, non habet causam ct rationem preceptum: ergo videtur, quod tunc non obliget.
Responsio, Dicendum, quod hoc praeceptum est nature ex causa defectus mullitudinis : et ideo bene concedo, quod non obligat multitudine existente.
Ad prmium ergo dicendum, quod fuit preceptum affirmativum ex causa determinata factum, et omnem hominum obligat quando est cadem causa, quia tune est tempus necessitalis: et tunc bene concedo, quod nullo vote obstante omnis homo tencretur si similis esset casus.
Ad m autem quod probatur, dicendum est quod ponderatio personalis boni non est condigna continentis anima : sed tamen ponderatio boni communis preponderat quantumcumque bono personali, precipue tale bonum quale est salus spe- ciei humane. Et hoc est quod dicit Aristoteles quod si bonum est bonum hominis, melius erit quod civitatis, et maximum bonum quod gentis.
Ad aliud dicendum, quod est de per se faciendis ex causa quae est defectus habitatorum mundi et servientium Deo: et ideo non obligat nisi illa causa existente.
Ad aliud dicendum quod non est simile : quia salus individui non procura~ tur nisi per idem individuum: sed salus specici potest procurari per alium.
Ad aliud dicendum, guod verum est digniorem esse speciem quam individuum, et melius esse quod salvetur species quam individuum, si alterum sine altero salvari non possit : sed salus speciei nullo modo est in periculo mullis existentibus hominibus, eo quod ad actum generationis inclinant natura et concupiscentia et amor prolis: et ideo abstinens proplter Deum meretar.
Ad aliud dicendum, quod non est simpliciter datum hoc praceptum, Crescile, et multiplicamini *: quia non contingit crescere post perfectum incrementun, nec mulliplicari post perfectam multiplicationem : sed datum est ex causa, ut dictum est: et ideo obligat ila causa existente, et non aliter.
Ad aliud dicendum, quod est natura integra et natura corrupta ; et secundum hoc habet duplex desiderium: et quia desiderium nature corrupt est permixtum corruptioni, ideo oportet resistere desideriis natura et maxime Vencris : ratio autem procedit de desiderio nature integre tantum.
Ad aliud dicendum, quod multis existentibus, quilibet bene facit continendo : et si quilibet voveat continentiam, certum est, quod tunc Deus suam_ voluntatem de dispositione mundi revelaret vel per se, vel per fideles Ecclesia dispensatores: et tunc illis obediendum essct in omnibus quae preciperent, aut de servando voto, si forte ex presentibus nu- merus electorum impleretur : vel de frangendo voto et recompensando per materialem fidelium miultiplicationem, ne mundus dissolveretar.
On this page