Text List

Articulus 11

Articulus 11

An actus matrimonialis habet indulgentiam, vel praemium ?

ARTICULUS XI. An actus matrimonialis habet indulgentiam, vel praemium ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, post initium: "Indulgentia vero quia meliora non eligit, remedium habet, non premium, etc."

4. Videtur enim primo, quod haec consequentia nulla sit: et est instantia, quia preceptum Domini quodcumque meliora non eligit, sed potius consilium: ergo indulgentiam tantum habet, non premium : et hoc falsum est.

2. Adhuc, Videtur esse falsum : quod enim faciendum nuntiatur ab Angelo, premium habet, non indulgentiam: sed actus matrimonii quandoque faciendus nuntiatur ab Angelo: ergo premium habet, non indulgentiam. Provarur prima ex hoc, quod Deus per Angelos nec mala magna nuntiat nec parva: sed omne quod habet indulgentiam, peccatum est, ut dicitur in Littera ex verbis Augustini, Secunpa autem probatur per conceptum Joannis Baptiste et Samsonis, et aliorum quorumdam.

3. Item, Omnis actus ad quem movet virtus formata, meritorius est, et habet premium: sed talis multoties est actus matrimonii: ergo multoties habet premium. Prosatur prima: quia actus accipit rationem meriti a forma virtutis formatew. Szcunpa autem probatur: quia fides thori est virtus formata in habentibus charitatem, et sepe movet ad actum matrimonii.

4. Item, Omnis actus justitiae formate est meritorius, et habet premium: sed redditio debiti in actu matrimonti, est actus justitiae formate: ergo est aclus meritorius, et habet premium.

5. Item, Actus, virtutis in quocumque statu dum formata maneat charitate, est meritorius, et habet premium: sed actus matrimoni est actus cujusdam status continentiae habentis formam charitatis : ergo habet premium, et est meritorius.

6. Item, Omne id quod precipit jus divinum et humanum, et punit si non fiat, est meritorium si fiat in charitate : sed actum matrimonii precipit jus divinum et humanum, et punit si non fiat : ergo est meritorius si fiat in charitate.

7. Item, Omne id quod in solo timore Dei fit, non cum libidine hominis, potest esse meritorium: talis autem est actus matrimonii: ergo, etc. Propatio majoris est, Tobie, ur, 418, ubi dixit Sara: Virum cum timore tuo, non cum libidine mea consensi suscipere.

8. Item, Apostolus, I ad Corinth. vu, 5: Iterum revertimini in idipsum. Constat autem, quod nullo modo preciperet committi peccatum :. ergo reverti ad actum matrimonii non est peccatum : ergo non semper habet indulgentiam post peccatum, ut videtur sonare Litéera.

9. Item, Regula est apud Doctores, quod nullus debet facere peccatum minus, ut alius evitet majus: sed si coitus matrimonii semper haberet indulgentiam, mulier consentiens viro ad coitum ne ipse incideret in adulterium, faceret peccatum minus, ut alius evitaret majus: ergo hoc non est faciendum mulieri : ergo consulendum est mulieribus, ut non reddant debitum, quod absurdum est : ergo non semper concubitus habet indulgentiam : falsum est ergo, quod post peccatum semper fuerit in remedium: quod tamen videtur sonare Littera,

SED CONTRA : 1. Generaliter loquitur Apostolus cum dicit, I ad Corinth. vu, 6: Hoe autem dico secundum indulgentiam : quidquid autem habet indulgentiam est peccatum, ut dicitur in Littera: ergo generaliter omnis concubitus matrimonialis est peccatum.

2. Item, Cujus causa est mala, et ipsum est malum : sed causa concubitus est concupiscentia ipsi necessario adjuncta: ergo concubitus matrimonii generaliter est malus.

3. Item, In naturis dicitur malum et corruptum, quod malo et corruptioni est permixtum : ergo similiter et in moribus malum dicitur quod corruptioni et malo moris est permixtum : sed coitus matrimonii malo moris quod est feoditas concupiscentie, est Inevitabiliter permixtus: ergo omnis coitus matrimonil est malus.

4. tem, Quod malum semper consequitur, quando causatur ab ile, videtur esse malum sicut causa mali: sed concupiscentia coitus semper consequitur malum originalis peccati, ul dicit Auguslinus in libro de Nuptiis et concupiscentia contra Julianum Pelagianum : ergo coitus matrimoni generaliter est malus.

5. Item, Damascenus dicit, quod verecundia est in actu matrimonil : ergo est turpis: sod omne turpe opponitur honesto : ergo coitus matrimonil est oppositus honesto : sed nihil opponitur honesto nisi vilium: ergo actus matrimonit est villum : ergo est peccatum.

Responsio. Dicendum, quod actus matrimonii quatuor de causis potest fieri, et tribus moventibus. Prima causa est spes prolis. Secunda est fides reddendi debiti, Tertia est in rememoratione boni sacramenti. Quarta est causa infirmitatis sanande. Movens autem quandoque tantum est virlus, et hoc tripliciter, scilicet amor cultus Dei propagandi in prole, amor justilie in redditione debiti, et fides unionis fulure in uno spiritu ad Deum: quandoque est movens natura cum virtute : qaandoque est movens natura cum vitio, et hoc dupliciter, quandoque enim natura pracedit vilium, quandoque e converso vilium precedit naturam.,

Dicendum ergo, quod si fiat concubitus tribus primis de causis, et primis duobus moventibus, meo judicio actus est meritorius, et habet premium, et nullam habet indulgentiam. Si autem fiat quarta de causa, et tertio movente, ita quod natura precedat continendo concupiscentiam ne moveat in uxorem ut in adulteram, tunc est veniale peccatum, et habet indulgentiam. Si autem precedat concupiscentia, et libido ponatur ultimus finis, est peccatum mortale non habens indulgentiam, nisi per poenitentiam sicut aliud mortale : quia "hi... dibidini sue ita vacant, sicut equus et muds in quibus non est intellectus : et ideo habet potestatem demonium super eos", ut dicitur, Tob. v1, 17.

Per hoc ergo patet solutio ad primas objectiones.

Ad io quod in contrarium objicitur, dicendum quod non generaliter loquitur Apostolus, nisi dicatur indulgentia concessionis, sicut distinguitur in idtera : sedtunc non omne quod habet indulgentiam, est peccatum.

Et quod dicit Augustinus, quod quidquid habet indulgentiam, est peceatum, intelligitur de indulgentia permissionis.

Ab anivp dicendum, quod causa concubitus matrimonii non semper est mala, ul patet ex pradictis : et ideo ratio illa nihil valet.

Ad aliud dicendum, quod coitus matrimonii generaliter est malo pone permixtus, sed non malo culp# : et ideo non potest dici malum culpw, sed pane.

Ad aliud diecndum, quod hoc originale peccatum quod innascitur ex coneupiscentia, non est ex malo actu, quia non est malus, sed potius ex vi sententi justi judicis a qua robur trahit concupiscentia peenalis, inficiens infantom qui nascitur, eo quod omnis homo generans (ut dicit Ansclmus) Adam est in natura generante, qualiscumque sit in persona.

Ad aliud dicendum, quod turpe est duplex, sciliect peenm, et culpa : et coitus matrimonii habet iurpitudinem pene, non culpa : multe autem poene tales habent verecundiam, non accusabilem tamen, sicut egestio, urinatio, et hujusmodi : et tale turpe vulgariter vocatur éurpe, sed non opponitur honesto. Est aliud turpe quod est crimen non habens pulchritudinem in actu virtutis, et hoc opponitur honesto, et est peccatum : sed hoc turpe non est in actu matrimonii.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11