Articulus 13
Articulus 13
An opinio haereticorum dicentium coitum cum uxore esse peccatum, sit toleranda ?
1. Videtur enim esse pro illis quod dicit Apostolus, I ad Corinth. vi, 29: Qui hubent uxores, tamquam non habentes sint : non habens enim uxorem non ulitur uxore : ergo et habens eam, non debet ea uti.
2. Item, Quod impedil ad Deum recipiendum, videtur esse peccatum : sed hoc facit coitus uxoris : ergo videtur, quod sit peccatum. Progatur prima per dielum Isaia, tix, 2: Intguitates vestre diviserunt inter vos et Deum vestrum. Seeunpa scribitur, Exod. xix, 15, ubi cum populus occurrere debuit Domino, dixit Moyses, quod non appropinquarent uxoribus suis.
3. Item, I Regum, vi, 6 et 7, dicitur Oza percussus, quia cum jacuisset cum uxoresua, voluit tenere arcam ne caderel, eo quod calcitrans bos inclinasset eam: hoc autem esse non posset, nisi inignum peccatum coitus reputaretur ; ergo isti heeretici videntur dicere veruin,
4. Item, Discipuli audientes a Domino, qualiter esset res viri cum uxore dixerunt : Non expedit nubere : ergo videtur, quod hoc sit malum, quia omne honum est expediens vel honestum : et etiam honestum habet expediens adjunclum sibi, ut dicit Tullius : cum igitur miatrimonium sit bonum, ipsum erit expediens.
5. Item per rationem probatur idem sic : Actus nature non diversificatur specie propter id quod voluntas ponit circa eum : sed coitus est actus nature : ergo propter nullam circumstantiam voluntatis diversificabitur specie : ergo sive fiat cum conjugata, sive cum soluta, est idem specie : ergo erit ejusdem judicii in bono et in malo. Progparur autem prima ex co quod artificialia causantur a voluntate, et speciem non diversificant. SecunpA autem per se patet : quia generativa est potentia naturalis,
6. Item, Sicut dicit Philosophus in X Ethicorum: "Totum bonum hominis in quantum est hominis, est bonum rationis et intellectus :" ergo quod subvertit illud, est malum secundum se: sed coitus subvertit et ligat rationem : ergo est malum : sed malum hominis quod est culpa, ut dicit Dionysius, est contra rationem esse : ergo coitus generaliter est malum culpex.
1. Si forte tu dicas, quod coitus subvertit rationem in actu, sed non in habitu. Contra: Ex omnibus actibus (ut dicit Philosophus) qui voluntarii sunt, relinquuntur similes habitus : ergo ex actu voluntario qui est actus matrimonii, habitus relinquitur : sed sicut se habet actus ad actum, ita habitus ad habitum : ergo sicut actus subvertit actum, ita habitus subvertit habitum.
8. Item, Actus qui sunt circa passiones innatas, et illi qui sunt circa delectationes equaliter intensas, equales sunt in superfluitate : sed actus matrimonii et actus soluti concubitus sunt circa delectationes equaliter intensas : igitur equales sunt in superfluitate : sed actus qui wequales sunt in superfluitate delectationis, sunt aequaliter vitiosi : ergo actus matrimonii ect soluti concubitus sunt xqualiter vitiosi: ergo sicut concubitus solutus est peccatum mortale, ita et actus matrimonii.
9. Item, In actibus qui sunt circa pas- siones illatas, aquales sunt qui sunt circa equaliter terribile : ergo a simili, actus qui sunt circa equaliter delectabile, sunt equales : sed actus matrimonii et soluti concubitus sunt circa equaliter delectabile : ergo sunt equales : ergo quantum vilium est solutus concubitus, tantum vitium est actus matrimonii.
In contrarium hujus est : 1. Quod dicitur, I ad Corinth. vit, 30: Qui emunt, sint tamquam non possidentes. Sed non potest intelligi quantum ad usum rei empfa: ergo nec hoc quod dicit, ¥. 29: "Qui habent uxores, tamquam non habentes sint", intelligitur quantum ad usum.
2. Item, Aut matrimonium impedit simpliciter ad Deum recipiendum, aut non. Si sic : tunc Moyses simpliciter debuit interdicere uxores, ect non tantum usque ad tres dies. St non: tunc habetur propositum, scilicet quod non sit peceatum mortale: quia omne peccatum mortale simpliciter impedit ad Deum recipiendum.
3. Item, Pater Joannis laudatur, similiter et mater: sed Joannem illi haretici condemnant: ergo non potest hoc intelligi de patre et matre spiritualibus : ergo intelligitur de carnalibus : ergo carnalis pater qui coit cum uxore possunt sso sancti: et hoc non essct, si coitus esset peccalum: ergo coitus non est peccatum.
4. Item, Dominus, Matth. v, 32, dicit: "Omnis qui dimiscrié uxorem suam, ercepta fornicationis causa, facil eam mechari". Ergo debet manere cum ipsa : ergo coitus cum ipsa non est peceatum.
Item, Nihil prohibet actus majoris deleclationis esse virtutis, cf minoris deleclationis esse actum villi, sicut patet in comedendo quando oportet, et ubi oportet, et quantum oportet, delectabilia, et comcedendo ut non oportet, et quando non oportet,et quantum non oportet, grossa cibaria, sicut Esau qui propter vilem escam vendidit primogenita : ergo a simili sic est in coitu: ergo non sequitur si coitus matrimonii sit tant# vel majoris delectationis, sicut coitus cum soluta, quod si unus est peccatum, sit et alius.
Resvronsto. Dicendum, quod isti sunt pessimi heretici qui quondam Tatiani, nunc autem Paterniani vocantur, qui de se perhibent, quod sint filii fornicationum et meretricum : et ideo nihil juris cis in hereditate temporali dimitti debet, sicul nec aliquid juris habent in hereditate aeterna. Dicendum autem, quod mentiuntur non intelligentes de quibus loquuntur, nec de quibus affirmant.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut patet ex objectione in contrarium facta, non intelligitur, quod non debeant cognoscere uxores, sed quod non debeant spem ponere in eis sicut in re fruibili.
Ad aliud dicendum, quod non impedit ad Deum recipiendum, sed habet incongruitatem ad subito post coitam videndum Deum propter annexam concupiscentiam.
Ad aliud dicendum, quod Oza forte non est ideo percussus sicut dicitur in libro Regum: sed quia cum Levita esset, arcam propriis humeris non portavit. Si autem percussus est propter hoc, tunc fuit propter midoneilatem ex concupiscentia et carnalitatem, et non ex peccato.
Ad aliud dicendum, quod discipuli dicunt, quod non expedit, ideo quia propter intricationem rerum mundanarum retrahit ab obsequio divino : sicut dicit Apostolus per oppositum de virginilate, Lad Corinth. vu, 35, quod ad id quod honestum est, provocet, et quod facultatem prebeat sine timpedimento Dominum obsecrandi. Et non est verum, quod tali non expedienti opponatur bonum gratie, nec ipsum est malum culpe: sed tantum ei expedienti quod sequitur honestum : quandoque enim ip- sum malum dicitur expediens, secundum quod cooperatur ad bonum: licet improprie dicatur, eo quod non cooperatur ad honum nisi per occasionem.
Ad aliud dicendum, quod actus nature duplex est: nam quidam est actus voluntatis qui est natura quedam, et actus nature determinate uno modo se habentis, qua diffinitur ab Aristotele, quod est principium motus et status in quo est per se et non secundum accidens. Dicendum ergo, quod actus nature secundum quod voluntas est natura quedam, bene variatur ex voluntate, et talis nature actus est coitus: sed actus nature secundo modo dicte non variatur ex voluntate. .
Ad id autem per quod nititur probare, dicendum quod generativa non est primum movens in actu generationis, sed potius voluntas imperans : et ideo ab illo primo movente coitus est actus volunlarius, et propter circumstantias diversas efficitur peccatum in soluta, et actus virtutis in conjugata. ,
Ad aliud dicendum, quod ratio dupliciter se habet ad opera illa in eo quod ratio quae est ratio recta, scilicet ut precedens, et ut concomitans: preccdens enim ordinat circumstantias quantum debet, et ut, et quando, et cum qua, et quomode: sed concomitans dirigit. Dicendum ergo, quod vitium subvertit rationem precedentem, sicut dixit Socra- tes, et Aristoteles attestatur, quod delectatio subvertit existimationem prudentiz in minori propositione : et hoc est scriptum in VI Ethicorum, cap. de prudendia. Sed actus matrimonii non subvertit rationem precedentem, sed concomitantem: et ideo non est vilium.
Et si objiciatur, quod quia illa ratio concomitans dirigit, si subvertitur, manet actus non directus: dicendum quod non dirigit ut ordinans, sed ut inspiciens: imo actus ordinatus est a precedenti discretione rationis: et manet iste ordo in actu matrimonii, sicut vis projectiva manet in medio, etiam cessante primo projiciente.
Ad aliud dicendum, quod ex omnibus actibus relinquitur habitus similis actui: et ideo siex actibus matrimonii relinquitur habitus, cum actus illi sint ordinati, non erit habitus inordinatus.
Ad aliud dicendum, quod falsum est quod supponitur pro vero, scilicet actus esse equales in malo et bono, qui sunt circa delectationes zquales: quia actus nature nec malum nec bonum facit quod est circa delectationes: quod patet ex hoe, quod actus virtutum et vitiorum sunt circa delectationes et tristilias : sed actus facit bonos vel malos, indebitas vel debitas circumstantias et fines habere.
On this page