Text List

Articulus 9

Articulus 9

ARTICULUS IX.

An vir potest uxorem suam dimittere? H, paulo post initium : "Et si hoc lex"

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, dere.

Videtur enim, quod lex divina hoc prohibere non debuit : quia humana concessit, tamen lex divina prohibuit, etc.

1. Perfectior est lex divina, quam humana : ergo magis debet concordare perfectis : sed perfectorum est esse sine conjugio : ergo hoc lex Dei debuit concedere

2. Item, Lex humana exemplata est a lege divina : aut ergo lex humana est justa, aut injusta. Si justa : cum igitur omne justum justo concordet, non debuit lex divina prohibere quod lex humana concessit. Si autem est injusta : ergo sic fuit exemplata a lege divina, quod est contra hypothesim.

3. Item, Aliqui sunt steriles ex altero conjugum, aut ex utroque: sed ille qui sterilis est, utilius circa vitam contemplativam occupatur : cum autem nihil deperiret. si daretur ei licentia nubendi alteri : ergo videtur, quod cum hoc perfectius esse videatur, quod lex divina hoc suadere debuit vel permittere.

4. Item, Hoc lex humana concessit. Unde Marcia Catonis ab ipso separata propter sterilitatem Catonis alii ad tem~ pus conjuncta fuit : et hoc etiam Philosophi scribunt esse justum: ergo videtur, quod exemplatum sit a divina justitia : ergo divina justitia in Evangelio promulgata, debuit hoc suadere et con~ cedere.

Responsio. Dicendum, quod injustum est, quod uxor dimittatur post matrimonium consummatum, nisi consentiant uterque conjuges ad vota continentia : et semper fuit injustum.

Av uoc autem quod primo objicitur, dicendum quod perfectorum nihil est quod cum injuria fit : sed amissio vel ablatio juris alterius eo invito numquam potest fieri sine injuria : et ideo cum fieret si invita dimitteretur, prohibuit lex divina ob religionem uxorem dimitlere, nisi ipsa velit effici religiosa.

Ad aliud dicendum, quod lex humana que sine errore est, exemplatur a lege divina : sed ista fuit cum errore, et causa erroris, ut infra in hac solutitone determinabitur.

Ad aliud dicendum, quod etiamsi sint steriles ambo, vel alter: tamen propter fidem foederis et sacramenti, dum vivunt separari non possunt, ita quod aliis va~ leant copulari : quia dicit Apostolus, I ad Corinth. vu, 39,quod mulier alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit, etc.

Ad ultimum dicendum, quod Philosophi gentiles non considerabant matrimonium nisi ex bono prolis : et ideo quan- do hoc non erat, solvebant: sed divina lex considerat ipsum ex tribus bonis : et ideo licet desit bonum prolis, tamen precipit non dissolvi propter duo bona residua.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9