Articulus 10
Articulus 10
An post introitum religionis et votum continentiae emissum potest vir redire ad uxorem, et an uxor teneatur eum recipere ?
ARTICULUS X. An post introitum religionis et votum continentiae emissum potest vir redire ad uxorem, et an uxor teneatur eum recipere ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, § 1, ante medium : "Quapropter experientiae tue precipimus, ut diligenti inquisifione discutias ne forte eyus voluntate conversus sit, etc."
Videtur enim non valere : quia 1. Statutum est tempus probationis, in quo potest ad seculum et ad secularia redire : ergo sine uxoris voluntate si non habitum assumpsit, in aliquo casu potest eum recipere et tenetur.
2. Item, Ponamus, quod ejus voluntate sit factum, et ambo intraverint religionem, et ante tempus professionis velint exire, videtur quod habeant potestatem : quia non intraverunt nisi ad probandum : ideo jam probaverunt, quod nolunt, vel non possunt amplius sustinere.
3. Item, Demus alium casum, scilicet quod prima die proliteantur, et postea peniteant, et velit alter exire, videtur quod teneatur eum recipere : quia a Papa et sanctis Patribus tempus probationis institutum est propter bonum communitalis, ne omnino infames remaneant illi, qui exeunt propter violentiam tentationis a religione. Quod autem propter communitatem introductum est, ab uno renuntiari non potest. Ergo videtur, quod non sit professio talis professio : ergo si vult redire ad seculum, tunc etiam alius exire compellendus est ut reddat debitum.
4. Item, Hoc praecipit Papa Innocentius quartus dicens, quod "professio quae ante annum fit,irrita et manis habeatur:" sed quod est irritum et inane, non impedit reditum ad matrimonium : ergo videtur, quod talis rediens uxorem suam debet recipere, etiamsi sit in alia religione.
5. Item, Pono, quod in domo emiserint votuin continentia perpetux, et alter eorum velit frangere, queritur, ulrum aller sibi debeat consentire ?
Videtur, quod sic: quia votum religionis majus est, qaam simplex votum continentiae: et ab illo potest redire : et ab isto. ergo
Contra : Frangendo votum peccat mortaliter, sed conscntiens peceanti mortaliter, peccal etiam mortaliter, ut dicit Glossa super illud epistole ad Roman. 1, 32: "Non indellecerunt quoniam gut talia agunt, digni sunt morte", etc. Ergo si mulher consentiat et, ipsa peecal mortaliter : sed pro nullo debet peccare mortaliter : ego pro nullo debet consentire : ergo nec reddere debitum.
Solutio. Dicendum ad primum, quod ibi loquitur in ilo casu quando votum continenti# emisit cum susceptione habitus pertinentis ad professionem : quia aliter non praciperet ut provideret cum in Monasterio permanere.
Ad aliud dicendum, quad tales nisi ohstet eis volum aliud quam probationis, sicut est voltum continenlie perpetue, bene sana conscientia propter infirmitatem ad priores amplexus redire possunt : nec de talibus loquitur in Littera.
Ad aliud dicendum sine prajudicio, quod nisi obstet eis praceptum superioris, qui hoc prohibeat vel prohibuerit, primo die bene facere possunt professionem: et tunc de licentia superioris tempus probationis renuntiaverunt. Et tune non valet ebjectio : quia licet pro communitate sit inductuin, tamen de licentia superioris potest revocari.
Ad aliud dicendum, quod illud pre- ceptum et constitutio Papae Innocentii liberat illum ab impeditione qua impediret eum religio, si ante tempus constitutum profiteretur : tamen quia Papa se de corde non intromittit, ipse videat qualiter sit inter se et Deum.
Ad utrium ego de plano concedo, quod post votum etiam simplex perpetue continentia, mulier peccat mortaliter reciptendo eum, nec tenetur reddere debitum.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod est simile nisi in voto religionis cointelligatur votum continentia perpetuz, Si autem sit votum probationis tantum, tunc non est simile : quia wternum prejudicat temporali : nec votum est, sed experimentum sui, an vovere velit, an non.
On this page