Articulus 11
Articulus 11
An impotentia coeundi vel aliud impedimentum possit dirimere matrimonium ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, II, § 1, ante finem, ex verbis Augustini : "Si abstines sine uxorts voluntate, etc."
Videtur enim a simili : quia 1. Illi qui efficiuntur impotentes ad cocundum, ocecasionem dant uxoribus adulterandi : ergo videtur, quod tales sint separandi, et danda sit uxori licentia conjungere se alii.
2. Item, Dicit Beatus Bernardus "Quod pro charitate institutum est, contra charitatem non debet militare." Ergo asimili quod pro medicina institutum est, contra medicinam non debet militare : sed contractus matrimonii pro medicina institutus est : ergo non debet militare contra medicinam : sed militat contra medicinam isto facto impotente ad coeundum : ergo in talibus non debet matrimonium amplius observari.
3. Item, In omnibus agendis istud est, quod cessante fine rationabilis actionis, cessat actio et observatio actionis : ergo et in contractu et observatione matrimonii. Pono ergo, quod ista tantum propter infirmitatem suam contraxerit, et ad hoc quod sit matrimonium : sed superveniens impotentia coeundi tollit utrumque : ervo videtur, quod matrimonium debet dirimi sicut fine carens intento.
Item, Auferens rem alienam meretur amittere propriam : sed iste impotens non solvit alienum, id est, debitum uxoris : ergo demeretur suum, id est, debitum quod ei uxor debet : sed si nihil sibi debet, tunc absoluta est ab ipso : et absoluta ab ipso, potest se alii conjungere : ergo isto facto impotente ad coeundum, alii se potest conjungere.
Unpve picenpum ad primum, quod non est simile : quia in illo qui negat debitum cum possit reddere, causatur injuria iniqua voluntate hominis : et ideo illi imputatur, et cogitur reddere et satisfa— cere petenti : sed quando impotentia coeundi matrimonio supervenit, tunc causatura justo Dei judicio occulto : et ideo tunc inopia debitoris excludit actionem mulieris. ,
Ad aliud dicendum, quod non militat contra matrimonium, sed potius pro ipso : quia matrimonia sancliora sunt sine coitu, quam cum ipso: et ideo non est simile, quia nihil militat contra charitatem nisi malum : sed non est ita, ut patet ex dictis.
Ad aliud dicendum, quod finis est duplex, scilicet matrimonii, et matrimonium contrahentis. Finis autem matrimonii salvatur adhuc in bono fidei, et bono sacramenti : sed ad finem contrahentis matrimonium non est respiciendum, quiacontrahentium intentiosepe est vitiosa, matrimonium autem numquam est viliosum, sed semper honestum.
On this page