Articulus 12
Articulus 12
An diffinitio sponsalium bene sit assignata ?
Queritur enim hic primo, Quae sint sponsalia ? Secundo, Quorum sint ? Tertio, Cujus sint effectus ? Quarto, Quibus modis contrahantur ? Et quinto, Quibus modis dirimantur ?
Ad PRIMUM : 1. Accipiatur diffinitio sponsalium a Jurisperitis quae est haec : "Sponsalia sunt futurarum nuptiarum promissio." Kit hae diffinitio trahitur a verbis Nicolai Pape *. Et infra: "Sed post sponsalia qu futurarum nuptiarum sunt promissio, feedera quoque consensu eorum qui hoc centrahunt, et horum in. quorum potestate sunt, celebrantur, etc."
2. Item, Ratione probatur : quia sponsalia a verbo spondendi derivantur : sed spondere respicit futurum : ergo sponsalia sunt nuptiae promisse in futurum.
In contrarium hujus objicitur : 1. Quod incertum est, certitudinaliter promitti non potest : copula autem futura est incerta : ergo videtur, quod promitti non potest sine conditione : ergo sponsalia numquam absolute contrahuntur, quod falsum est : ergo et hoc falsum est, quod sponsalia sunt futurarum nuptiarum promissio.
2. Item, Jacobi, 1v, 15: Quae est vita nostra ? Vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur. Pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit, et : Si vizerimus, faciemus hoc aut illud. Ergo vi- detur, quod propter vite incertitudinem sponsio talis non sit simpliciter facienda.
3. Item, In aliis rebus sponsio facta et firmata obligat ad solvendum, ita quod compellitur ad solutionem, etsi alii postea oppositam fecerit sponsionem : ergo multo magis in ista sic etiam est facien— dum: ergo quidquid promittatur post sponsalia alii viro, videtur quod compellitur ad hoc quod contrahat matrimonium cum illo primo : ergo etiamsi contrahat cum alio per verba de presenti, videtur quod tenetur redire ad eum qui primo spopondit.
4. Item, Aut ei cui promittuntur sponsalia aliquid juris acquiritur in puella, aut nihil. Si sic: ergo cum ipse nullo suo peceato id perdit, debet in omni statu puella compelli ut hoc solvat : ergo etiamsi contrahat cum alio, adhuc debet compelli ut solvat primo, quod falsum est : ergo sponsalia non sunt promis~ sio, etc. Si autem nihil juris ei acquiritur: ergo sibi nullo modo conjungitur vel unitur : ergo nulla ratione prohibetur ab acceptione sue consanguine, quod iterum falsum est: ergo diffinitio nulla, ex qua sequitur istud,
3. Item, Nuptia future, aut ad determinatum tempus sunt future, aut ad indeterminatum. Si ad determinatum, tunc videtur, quod tempus esset apponendum in diffinitione, sicut solet ficri in aliis contractibus venditionis et emptionis : et non apponitur: ergo diffinitio diminuta est. Si autem promissio fit ad tempus indeterminatum : ergo videtur, quod numquam aliquo tempore determinato solvere tenetur : et ita si ad annos pubertatis venerit, non potest compelli ad solutionem promissi, quod falsum est: ego videtur, quod diffinitio sit inconveniens.
Responsio. Dicendum, quod diffinitio Nicolai Pape conveniens est : hoc enim quod dicit, Promissio, est ut genus. Hoc autem quod dicit, Futurarum, excludit matrimonium quod contrahitur per verba de presenti. Hoe autem quod dicit, Nuptiarum, facit differre ab aliis promissionibus, in quibus sibi homines communicant.
Dicenpum ergo ad primum, quod in promissione intelligitur id quod facit necessilas : quia dicit Hieronymus, quod maledictus est, qui dicit Deum requirere impossibilia. Et Deus si impossibilia non requirit, etiam homo non debet ea requirere: quia si moriatur, tunc per ipsam impossibilitatem solvendi absolvitur.
Ad aliud dicendum, quod Jacobus in communi sermone docet caute loqui: sed in contractibus ipso jure intelligitur, quod legitimum impedimentum solvit contractum de futuro, sicut etiam mors, vel hujusmodi.
Av atrup dicendum, quod ista sponsio ligat, sicut et alia : sed ligat ad contrahendum matrimonium: et compellitur solvere nisi legitimum habeat impedimentum. Legiiima enim impedimenta sunt, si aliquid post factum primo prajudicat : tunc enim non cogitur: et hoc ideo, quia conjugia invita malos sortiuntur eventus: propter quod etiam in Veteri Testamento Dominus dari libellum repudii permisit.
Ad aliud dicendum, quod aliquid juris in ca acquisivit quam desponsavit : sed hoc non est jus debiti in corpore, sed potius dispositio ad debitum illud: et propter parvitatem illius in quo damnificatur, cl quia in alia recuperare potest, deobligatur puella in aliquibus casibus propter sequens factum, etiam sine aliquo peccato alterius sponsi qui secum sponsalia contraxerat.
Ad aliud dicendum, quod nulla sponsio fit ad tempus infinitum: sed tempus aliquando verbo, aliquando rebus determinatur. Tempus dico reddendi quod promissum est. Rebus autem determina~ tur, scilicet quando discretione et quantitate corporis puberes efficiuntur : et tunc compellendi sunt solyere quod spo-~ ponderunt, nisi legitimam pratendant impedimentum.
On this page