Text List

Articulus 13

Articulus 13

Quorum sunt sponsalia ?

ARTICULUS XIII. Quorum sunt sponsalia ?

Secundo queritur, Quorum sunt sponsalia ?

1. Videtur, quod omnium qui possunt in futurum conjungi matrimonialiter : taliler autem conjungi possunt pueri ab incunabulis : ergo pueri recenter nati possunt contrahere sponsalia.

2. Item, Contractus qui per alium et per me potest fieri, potest fieri, sive ego possum discernere, sive non: sed talis est contractus sponsalium: ergo videtur, quod in omni etate contrahi possunt.

3. Item, Videtur quod septennium non sit tempus in quo debeant contrahi sponsalia : quia aliqui pucri in septennio minus sunt discernentes nuptias, quam alii in quinto anno : ergo videtur, quod non generaliter omnibus sit prefigendum septennium.

4. \tem, Narrat beatus Gregorius in libro quarto Dialogorum, quod quidam in quinto fuit tantillus puer, et tantus peccator, ita quod etiam propter peccatum blasphemiae diabolus ipsum interfecit : cum igitur nulli indiscreto peccatum imputetur, videtur quod ille puer quinquennis discrectionem habuit : ergo ipse contrahere potuit ad minus sponsa~ lia.

5. lem, Videtur nulla esse causa ila que assignatur: quia sponsalia tune placent. Aut enim hoc accipitur a signis, aut a complexionis incitatione. Si a signis, videtur nihil esse: quia pueri etiam ante hance wtatem turpes ad invicem ludos exercere videntur frequenter : ergo etiam ante hane wtatem placent eis sponsalia, ut videtur. Si autem ab incitatione complexionis. Conrra: Semen non distillat ante secundum septennium, ul dicit Philosophus : ergo videtur, quod ex parte qualitatis passive in concubitu, scilicet ex parte humoris, ante secundum septennium non incitetur: ergo ratione hujus non debet poni etas in septennio primo. .

Si forte dicatur, quod hoc fit ratione incitantis ex parte qualitatis active. Contra : Activa qualitas qu est calor, etiam ante septennium extendit membra: ergo incitatio ex parte qualitatis active est ante septennium : ergo irrationabiliter ponitur primum septennium wtas contrahentium.

6. Item, /Etas contractus matrimonialis in puero et puella non est una: quia puella duodennis potest contrahere, et puer quartuordecim annorum : cum ergo puer et puella ita se habeant ad matrimonium contrahendum sicut ad sponsalia contrahenda, videtur quod atas sponsalium contrahendorum in puero et puella non debet esse una.

7. Item, Natura non format uno tempore puerum et puellam, sed puellam tardius : ergo etiam major etas debet dari puella ad contrahendum sponsalia, quam puero : ergo si puero septem anni assignantur, puelle debent plures assignari ad contrahenda sponsalia.

8. Item, Ponamus, quod adultus cum juniore annis septem contrahat sponsalia: et quaeratur, quid dicatur ? Si dicas, quod sic. Contra: Sponsalia non possunt contrahi ante septennium. Si autem nihil. Contra : Sponsalia sunt promissiones futurarum nuptiarum.

9. Item, Pro una parte est ibi plus quam legitima extas ad contrahenda sponsalia : ergo quoad illum ad minus aliquid potest fieri.

10. Item, Ponamus, quod talis contrahat per verba de presenti, cum ipse sit plene etatis, quia ipse facit quod in se est : ergo ligat se isti, licet ista non ligetur ipsi : ergo quoad hunc est matri- monium. Contra: Matrimonium non est in uno, sed in duobus, ut supra habitum est: ergo nisi agatur matrimonium ab utroque conjuge, nihil agitur : sed hic non agitur ex utroque : ergo nihil agitur.

11. Item, Pono si adultus contrahit per verba de presenticum septenni vel minore septem annis, videtur quod ad minus ibi efficiantur sponsalia : quia natura quando non potest facere majus intentum ab ipsa, facit tamen quod fieri potest : ergo etiam hoc est in operibus hominum: possunt autem inter tales contrahi sponsalia : ergo sponsalia tali contractu efficiuntur. Sep contra : In voluntariis dicitur ab Ambrosio, quod intentio nomen operi imponit : sed iste per verba de presenti intendit contrahere matrimonium, et non sponsalia : ergo non efficiuntur ibi sponsalia, nec matrimonium inter tales effici potest : ergo nihil efficitur inter eos.

12. Ulterius pono casum alium: ponamus enim, quod pueri ante septennium contrahant sponsalia quantum possunt, et post septennium contrahant per verba de presenti anle tempus pubertatis, videtur quod inter eos nihil efficiatur : quia sponsalia ante septennium contrahi non possunt: et quae non sunt contracta, numquam possunt esse consum~- mata: ergo per sequentem contractum sponsalia non consummantur.

Item, Per verba de presenti non intendunt sponsalia efficere, sed matrimonium: et hoc inter eos ante annos pubertatis esse non potest : ergo nec sponsalia, nec matrimonium efficiunt: ergo nihil efficiunt.

In conrrarium hujus est, quod sponsalia ante septennium contracta, et post approbata certo signo placentiz, tenent, ut dicunt jura: sed sequens contractus per verba de presenti est certum signum placentiae sponsalium ante annos contractorum : ergo videtur, quod perficiant sponsalia.

13. Ulterius pono, quod adultus vel- juxta adultam etatem existens, contrahat cum puella minore etate pubertatis, vel fere juxta pubertetam, et contrahat per verba de presenti, et quaeratur, utrum iste efficiat matrimonium vel sponsalia ? Videtur, quod non matrimonium ; quia non sunt ambo in etate legitima: ergo matrimonium non efficiunt. Keontra videtur, quod nec sponsalia : quia nec forma verborum quae est in sponsalibus servatur, nec etiam spunsalia intendunt perficere : ergo neulrum perficiunt : ergo nihilagunt. Sep conrra : Iixtra, de sponsalibus, sicut dixit Alexander tertius de istis qui in minori wtate desponsantur: "Si ita fuerint etati proximi, quod potuerunt copula carnali conjungi, minoris atatis intuitu non debent separari, si unus in alium visus fucrit consentire, etc. :" ergo videtur, quod tales inter se matrimonium efliciant.

Responsio. Dicendum, quod septennium ponitur tempus in quo placent connubia : licet etas impotens sit ad carnaJom commixtionem, Hac autem sufficiens est auctoritas, quia sic placuit Patribus Spiritu sancto inspiratis : tamen quia hoc in naturis fundatur, ratio a philosophia est trahenda.

Dicit autem Aristoteles in libro NVIUT de slnimalibus, quod omnes impregnationes et maturationes partium sunt secundum orbis reyolutiones. Seribunt autem hi qui de naturalibus loquuntur, scilicet Ptolemaus et Albumasar, quod revolutio circuli in nato pro quolibet. sieno dat annum. Prima autem computatio circuli est in signum aseendenti oppositum, cl hoc est ab ascendente septenniam. Et secunda computatio est in septenntum ab illo, et hoc est ascendens. Et tertia iterum in septennium quod est opposttum. Et quarta iterum in ascendens secundum circulum iteratum, Et secundum hoc est mutatio ‘complexionis in nato. Unde post primos septem annos in pluribus residet fluens humidum, quod in pueris propter vicinilatem spermatis dominatur : ita quod tunc capaces sunt eorum quae audiunt, precipue ad corpus pertinentium. Unde ex tunc incipiunt subdi disciplinis, et ex tune tradi lilteralibus studiis: et ideo tune dicuntur esse capaces placentia nuptiarum vel displicentiz, et ideo sponsalia promittere possunt. In secundo autem: seplennio incipinnt jam vaporare genitalia, et lanugines ibi contrahunt propter traclum seminis ad loca illa: et ideo tunc potest esse matrimonium inter cos. In tertio autem septennio quando circulus dimidius est jam completus, secundum Philosophos semen tendit ad maturitatem quae completur in secundo circulo perfecto, et tunc est in statu usque ad tertium circulum, et postea incipit esse in declinatione : hoc tamen variatur secundum dominium planetarum qui presunt figuris nativitalis: quia sicut dicit Augustinus in libro quinto de Civitate Dei: "Non est inconveniens, quod afflatus siderum ad immutationem corporum valeant, licet non possint super liberum arbitrium nisi ealenus quatenus trahitur a corpore."

Ad primum ergo dicendum, quod ante septennium ut in pluribus non sunt capaces discipline, nec bont nuptiarum : et ideo tunc nihil promittere possunt, quia promissio est actus rationis, et oportet quod sit ratio m aliquando statu, quando promittere potest. "Sedendo autem et quiescendo, ut vult Philosophus in VIL Physicorwm, anima {if sciens et prudens, et dum residet fluens humidum, et incipit quicsecre virtus ‘animalis :" quia! tunc fortifieatur conversio anime super apprehensum: et hoc incipit post primum septennium, ut jam habitum est.

Ad aliud dicendum, quod si per alium fiat contractus, pueri ambo vel alter ante annos pubertatis potest reclamare, et nihil actum est: ita etiam quod alter puerorum non vetatur aceipere consanguineam alterius, eo quod nihil factum est iter eos: sed hoc quod dicitur, quod parentes promittunt quandoque pro pueris, sic intelligitur, si pueri etatem venientes ratam habent parentum promissOnCIN, /

Ad aliud dicendum, quod licet quidam in quibus humidum minus est naturale, in septennio minus sunt discreti, et capaces boni nuptiarum, tamen ut in pluribus in seplennio efficiuntur capaces discipling, et eorum quae audiunt et vident :et ideo id quod accidit in plurihus considerat lex: cum enim particularia accidentia quae sunt secundum unumguemque sint infinita, lex non potuit dari secundum unumquemque singulariter, sed secundum hoc quod accidit ut in pluribus.

Ad aliud dicendum, quod ego sine prajudicio magis hoc puto fuisse factum ad terrorem parentum : et puerum non nisi hoc punitum in corpore, qui sicut brutum animal loquebatur ea quae a parentibus audivit, cum in illa etate quasi nihil adhuc appareat rationis.

Ad aliud dicendum, quod placentia illa accipitur a signis discernendi inter ea quae audiunt pueri, ut prius dictum est quod primo incipit in etate septennii.

Ad hoc autem quod objicitur, dicendum quod sicut dicit Aristoteles, membra genitalia multorum sunt vaporum, et ideo pruritum excitantia : et ideo puto, quod motus minorum etate puerorum quam septem annorum, procedit a natura corrupta : sed post septem annos incipit admisceri ratio, ut prius est ostensum. Unde signum proprium hujus est, quia tunc actibus humanis ratio incipit admisceri.

Ad aliud dicendum, quod tas contraclus matrimonil non est una: quia in puella caro est mollis et extensibilis : et ideo humidum facile digestibile ad maturitatem : et ideo cilius maturatur ad recipiendum, quia recipere causatur ex humido frigido, ut humidum sit recipiens cl frigidum tenens. Sed humidum pueri digeritur ad imprimere et sigillare : et hoc causatur ex calido sicco, quia contingit ex calido vincente super humido. Etideo plus temporis requiritur ad maturationem masculi quam fcemine : sicut plus exigitur temporis ad hoc quod calidum vincat humidum exsiccando, quam quod dirigat ipsum tantum et extendat ad recipiendum. Et ideo alia est ztas cocundi masculi, et alia foomine. Sed in admixtione rationis ad actus non est sic : quia heec causatur ex hoc, quod incipit residere humidum, et non impedire conversionem rationis super audita et visa: et hoc contingit wqualiter in masculo et feemina.

Ad aliud dicendum, quod animatio puelle est longioris temporis, quam pueri: sed tamen quia humidum nati jam pueri xqualiter incipit residere, vel non residere, wqualiter datur eis tempus sponsalium : sed inaqiaie tempus contrahendi, quia frigiditas in. foemina quando est cum humido, operatur ad bonam fceemine dispositionem, ut dictum est : et hoc est quando calidum non plene vincit humidum.

Ad aliud dicendum, quod secundum multos et magnos in tali casu potest quis duplicibus uti verbis: si enim dicat, Ego accipio te in meam : et illa respondeat, Etego te in meum, vel verba equipollentia, nihil agitur: quia matrimonium agi non potest, et sponsalia contrahere non intendunt. Si autem quis dicat, Verba mea etsi matrimonium contrahere non possint, valeant quod valere possunt : tunc sponsalia contrahuntur, quia haec contrahi inter tales possunt, et bene potest esse, quod verum dicant.

Ad hoc autem quod objicitur, quod ante septennium non contrahuntur, dicendum quod hoc verum est nisi post septennium placeant. Si autem puella est septennis et alius pubes, sponsalia contrahuntur, et tenetur eam sponsus exspeetare, donec veniat ad annos pubertatis.

Ad aliud dicendum, quod quoad unum nihil potest ibi fieri : quia oportet, quod omne id quod fit in matrimonio, de communi utriusque fiat consensu : unde nihil ibi efficitur.

Ad aliud dicendum, quod ille qui ita contrahit, etiam nihil efficit, ratione prius dicta. Et objectio in contrarium facta, tenet et solvit.

Ad aliud dicendum, quod secus est de natura, et de isto opere : quia natura operatur ad intentum, iste autem nec intendit sponsalia, nec operatur ad ea : et ideo non est simile.

Ad aliud casum dicendum, quod talia sponsalia tenent, quia nihil ante fecerunt : tamen per factum post intelliguntur approbasse factum quod pracessit : et haec approbatio facit inter eos sponsalia.

Ad id autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod approbatio prate~ riti quae certissime supponitur in verbo presentis temporis, facit sponsalia : et falsum est, quod ante omnino nihil fa-~ ctum : sed verum est, quod nihil sponsalium fecerunt, sed fecerunt aliquid ad sponsalia, quia dispositionem, quae si etiam per alios ante facta fuisset, per approbationem corum scquentem posset consummari.

Ad id autem quod objicitur, quod matrimonium non cefficiunt, de plano concedo, pracipue si multum distant ab anno pubcrtatis.

Ab ULTERIOREM casum dicendum videtur, quod tales contrahere possunt, precipue si dispositione corporis et sagacitate ingenii etas deficiens suppleatur. Dispositionem autem corporis intelligo precipue in locis genitalibus, scilicet ut agere et pati possint in opere carnali. Dicunt tamen quidam tempus distantix ab ewtate debita non debere protendi ultra sex menses : sed mihi videtur potius, quod secundum plus et minus determinandum est, etiam secundum diversam dispositionem membrorum et sagacitatis : quia ego vidi puellam de qua perhibebatur, quod annorum existens novem, concepit et peperit puerum cum complere inciperet decimum annum. Et Philosophi dicunt, quod quidam dentati nascuntur et lanuginosi et pilosi in locis genitalibus, et citius maturantur ad coitum quam alii. Et puto, quod hoc etiam variatur in regionibus calidis et siccis : sicut et ipsa impregnatio et corporis incrementum.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13