Articulus 14
Articulus 14
Quis sit effectus sponsalium? et, An sponsalia possunt solvi?
Videtur autem, quod effectus sit oblgare ad contrahendum matrimonium: quia 1. Effectus generis salvatur in specie : sed genus sponsalium est promissio : ergo videtur, quod sicut promissio obligat ad solvendum, quod ita sponsalia obligent ad solvendum.
2. Item, Extra, libro IV de sponsalibus, Ex litteris, dicit Alexander tertius Pictaviensi Episcopo : "Eum admoneas : et sinon monitis acquiescat, ecclesiastica cum censura compellas, ut ipsam in uxorem recipiat, et maritali affectione pertractet." Et loquitur de quadam quam ante desponsavit : et loquitur, quod compellendus sit ducere eam quam desponsavit : ergo sponsalia obligant ad contrahendum.
In contrarivm hujus est, quod 1. Obligatio quae fit de jure, non solvitur nisi solutione facta : sed sponsalia in multis casibus solvuntur solutione non facta : ergo sponsalia non obligant.
2. Item, Sisponsalia obligarent, tance peccatum mortale esset non solvere : sed pastor Ecclesia tenetur arcere a peccato mortali : ergo per censuram ecclesiasticam tenetur compellere ad contrahendum semper illos qui sponsalia contraxerunt : hoc autem falsum est, ut patet, Extra, libro quarto de sponsalibus, Preeterea hi, ubi dicit Innocentius secundus : "Si autem se ad invicem admittere noluerint, ne forte deterius inde contingat, ut talem scilicet ducat, quam odio habet : videtur quod ad instar eorum qui societatem interpositione fidei contrahunt, et postea eamdem sibi remittunt, hoc possit in patientia tolerari,"
Videtur enim quod istam non faciant sponsalia : quia 1. Quod spondetur in futurum, non est : sed in sponsalibus nuptia spondentur in faturam : ergo adhuc non sunt : sed quod non est, nihil facit : ergo tales nuptiae nihil faciunt : ergo nec affinitatem.
2. Item, Non potest fieri affinitas nisi unum sit genus, ut infra habebitur : sed sponsi non uniuntur generi : ergo inter eos non sit affinitas. Progatio minoris. Non unitur generi secundum carnem, qui carnaliter nulli de genere copulatur : sed sponsalia tantum contrahens, nulli de genere copulatur carnaliter : ergo generi non unitur : et sic habetur propositum.
3. Item, In aliis contractibus ubi promittitur aliquid de futuro, si rescindatur, non impedit quin cum alio ejusdem generis possit facere contractum illum : ergo nec in isto debet impedire, ut videtur,
In contrarium hujus est, quod dicitur, Extra, libro IV de sponsalibus, Ad audientiam, etc., ita dicit Alexander tertius : "Quoniam scriptum est, quod sponsam fratris frater habere non potest, mandamus quatenus cum suum propositam implere non permittas." Et loquitur de quodam qui frafri illus suam filiam dare voluit, qui ante eamdem, consentiente puclla, desponsaverat.
Responsio, Dicendum, quod effectus sponsalium est ligare ad matrimonium contrahendum, quamdiu manent sponsalia, sicut probant prima rationes : sed yerum est, quod quibusdam de causis solvuntur, ut infra patebit, et tunc non ligant, quia soluta sunt: nec hoc est mirum, quia non ligant quando soluta sunt.
Ad idw ergo quod contra objicitur, dicendum quod quamdiu manent, tamdiu ligant : sed solvuntur in casibus in quibus ligarent cum nocumento majori ideo secundum jus commune reputantur soluta : quod enim pro utilitate contrahentium et honestate Ecclesie constitutum est, destituitur quando contra utilitatem contrahentium et Ecclesie honestatem ohservatur.
Ad aliud dicendum, quod hoc dicit Alexander in casu in quo solvuntur sponsalia propter matrimonium superveniens cum alio: quia minus vinculum cedit majori, et rumpitur illo superveniente.
Ad id autem quod objicitur, quod Ecclesia debet arcere a peccato mortali: dicendum, quod sic facit : quia pro peccato indicit et injungit peenitentiam, sed non compellit complere promissum : quia jam de jure communi sponsalia soluta sunt.
Ad id quod quaeritur de ulteriori effectu, dicendum quod faciunt aflinitatem, ut dictum est secundum Patrum institutiones,
Ad id autem quod postea objicitur, dicendum quod id quod non est, non facit, sed id quod est : sed sponsalia sunt, et sunt aliquid matrimonil, scilicet dispositio ad ipsum, ut supra dictuin est.
Ad aliud dicendum, quod est in sponsalibus conjunctio ad genus secundum quid, licet non simpliciter : sicut enim in naturis aliquid per dispositionem ignis efficitur igni affine, etiam antequam habeat speciem : ita et in moralibus per dispositionem accedit aliquis ad genus alterius, quando cum ipso contra-
On this page