Text List

Articulus 15

Articulus 15

Quibus modis sponsalia contrahantur ?

ARTICULUS XV. Quibus modis sponsalia contrahantur ?

Quarto queritur, Quibus modis sponsalia contrahantur ?

Dicunt autem Jurisperiti, quod dupliciter sponsalia contrahuntur, scilicet absolute, et sub conditione.

Adsolute autem contrahuntur quatuor modis, scilicet nuda promissione, ut Accipiam te in meam, vel e contrario datis arrhis sponsalitiis, ut aliqua pecunia, vel aliis rebus, annuli subharratione, et interveniente juramento.

Sub conditione dapliciter contrahuntur, seilicet sub conditione honesta, vel sub conditione inhonesta. Honesta ut si sic dicat : Contraham tecum si placuerit parentibus : et tunc dicunt, quod stante conditione slat promissio, et non slante non stat, nisi sequatur consensus per verba de presenti vel copula carnalis. Conditio autem inhonesta duplex est, scilicet contraria matrimonil bono et honestati, et non contraria. Exemplum primi est, ul sic dicat: Tecum contraham, si venena procures sterilitatis, vel procures aborsum, vel sodomitice mecum conjungaris, vel adulterando mihi victum lucreris, vel aliquid hujusmodi : et tune non stat promissio facta de matrimonio. Exemplum condilionis secunde est, ut si dicat : Contraham tecum, si in futuro mihi luereris, vel usuris, vel hujusmodi aliquo peccato involutis : et tunc renuntiandum est conditioni, et tenent sponsalia, juxta illud Bede : "In turpi voto rescinde fidem, et in malis promissionibus muta decretum."

Item, Quando absolute contrahuntur, si sine juramento contrahantur, monendi sunt ut consumment, sed non cogendi si nolunt. Si autem cum juramento contraxerunt, cogendi sunt propter jusjurandum per censuram ecclesiasticam : et hoc intelligo de illis qui sunt amho septem annorum, quia minores ambo vel alter contrahere non possunt sponsalia, ut patet ex ante habita dispulatione.

Et hoc est totum quod jura difliniunt de sponsalium contractione.

In conrrsarium autem hujus objicitur :

1. Et primo quidem de divisione quae dicit, quod quatuor modis sponsalia absolute contrahuntur. In promissione enim non obligatur homo nisi ex seipso : sed dicunt sancti Patres, quod Deus promittens non obligatur ex nobis, sed ex se tantum, et non esset injuslus, si non solveret : ergo a simili contrabens nuda promissione, non crit injustus si non solvat : ergo videtur, quod alter agere non possit, quod falsum est : ergo sponsalia non nuda contrahuntur promissione.

2. Item, Videtur falsam quod dicit jus, quod nuda promissione contrahens non sit cogendus ad conswnmandum matrimonium. Qui enim promittit et non solvit promissum, mentitur : os aulem quod mentitur, occidit animam ? : ergo ille peccat mortaliter : sed arcendus est quilibet a mortali peccato : ergo quilibet arcendus est ad consummationem promissi,

3. Item, In minori decipit qui decipit alium in pecunia, quam qui decipit eum in matrimonio et in seipso : sed decipiensin pecunia, cogitur a judice ad solutionem: ergo multo magis debet compelli ad solutionem ille qui decipit alium in matrimonio et in seipso : ergo nihil videtur esse quod dicunt jura.

Ulterius objicitur de secundo modo.

Videtur enim, quod ille modus sit illicitus : quia 1. Matrimonia debent esse libera: sed non est liberum, quod est appretiatum : ergo matrimonia non debent esse appretiata : sed arrha est pars pretii, ut dicit Glossa super Apocalypsim : ergo non debent esse sponsalia subarrhata.

2. Item, Matrimonium, ut infra probabitur, est in genere honesti ratione duorum bonorum suorum, et in genere utilis ratione tertii : honestum autem omne ‘spirituale est : ergo sub pretio poni non debet matrimonium : ergo nec datis arrhis contrahitur, quia arrha est pars pretii, ut jam habitum est.

3. Item, Contingit solvi sponsalia illa aliquo de casu : aut ergo redduntur arrhe, aut non. Si non reddantur, conTRA : quia secundum hoc injuste videtur agi cum illo cujus pars pretii retinetur : ct tamen contractus rescinditur. Si autem reddantur : tunc videtur, quod matrimonium positum fuit sub pretio : quia non videtur esse causa redditionis, nisi quia contractus rescinditur quem pretium efficiebat. ‘

De tertio modo similiter objicitur : quia 1. Annulus significat fidem maritalem: sed haec est consequens matrimonium : cum igilur in sponsalibus matrimonium non contrahatur, videtur quod annuli subarrhatio non pertineat ad sponsalium contractionem.

2. Item, Monile, ut dicit Isidorus, dicilur quasi munile, eo quod munit sinum ne aduller inserat manum: ergo videtur, cum sponsalia ligent ad unum potius quam ad alium, quod potius debeant fieri per monile quam per annulum.

3. Item, Genes. xxiv, 22 et 47, Eliezer dedit Rebecca inaures, et annulos: quaratur ergo, Quid in sponsalibus significent inaures, et quid monilia, et quid annuli, et quare his tribus frequentius fiant quam aliis?

Ulterius objicitur de quarto modo qui fit interposito jurejurando.

Videtur enim, quod ille modus sit illicitus : quia 1. Multis de causis potest juramentum fieri illicitum : nemo autem jurare potest id quod potest fieri illicitum: ergo ad sponsalia non debet fieri juramentum.

2. Item, Videtur quod in aliquo casu perplexitatem inducat juramentum. Verbi gratia: ponamus enim,quod odiat eam antequam contrahat per verba de prasenti: tunc periculum est complere matrimonium, quia matrimonia invita malos exitus sortiuntur, et quod cum periculo fit, non est faciendum: ergo istud matrimonium non est consummandum. I. conrrario autem juramentum lici-~ tum est observandum : et juramentum est de matrimonio: ergo est consummandum, et non consummandum, quod est impossibile: ergo videtur, quod juramentum non sit interponendum.

Ulterius objicitur de modis illis qui fiunt sub conditione.

Et objiciatur primo de conditione honesta: hac enim est duplex secundum Jurisperitos, scilicet simpliciter honesta que spectat ad bonos mores, ut, Contraham tecum si placet parentibus, aut pedagogis, aut sacerdotibus, aut Ecclesia, sive aliquid hujusmodi. Et conditio utilis propter onera matrimonii, ut, Contraham tecum si dederis marcas centum.

Objiciatur ergo de prima conditione que simpliciter est honesta.

Videtur enim, quod apponi non debet: quia 1. Matrimonium unus non potest contrahere pro alio, nisi ipse consentiat : ergo nihil est dicere, Contraho tecum s1 placet illi, aut illi.

2. Tlem, Si placet parentibus et non filie non fit ibi matrimonium, nec etiam sponsalia : si ergo in negando consensus filiae non dependet ad parentes ; ergo nec in affirmando dependet: ergo nullo modo dependet : quia consensus est vel aflirmando, vel negando : ergo pro nihilo apponitur conditio de consensu parentum, vel etiam quorumlibet aliorum.

3. Unrerivs objicitur de alia conditione que etiam non inhonesta reputatur, scilicet quae est cum adjunctione pecuni.

Videtur enim, quod illa non teneat : quia libera debent esse matrimonia. Dicit autem Philosophus, quod liberum est quod causa sui est: ergo matrimonium debct esse causa sui: ergo non debet esse conditio pretii vel pecunie.

4. Item, Aristoteles dicit, quod quadam sunt mixta inter voluntaria et involuntaria, scilicet quae non yolumus simpliciter, sed tamen ne alia deteriora contingant, cligimus ea, sicut projicere merces in tempore tempestatis ne navis submergatur : et hae in moribus non sunt laudabilia. Gum igitur in moribus secundum omnes Philosophos matrimonii honestas sit de numero laudabilium bonorum, videtur quod non debeat esse sic partim voluntarium et parlim involuntarium. Est autem sic mixtum si additur poena pecuniaria : ergo non debet esse conditio pone pecuniarie.

5. Item, Coactio excludit consensum qui est causa efficiens matrimonii: unde dicit Pretor: "Quod vi vel metus causa fit, ralum non habeo." Sed est metus duplex, scilicet persone, et nature : et uterque cadit in constantem virum, quem civilis constantem reputat : ergo videtur, quod excludat consensum matrimonil : cum igitur talis fit metus damni, quando fit peene pecuniarie adjectio, videtur quod consensus evacuatur: ergo non debent tali modo contrahi sponsalia.

6. Unreris objicitur de conditione turpi, non contraria matrimonio.

Videtur enim, quod Wa matrimonium evacuet: quia sunt quedam, ut dicit Augustinus, quae non possunt fieri bono fine, eo quod essentialiler conjuncta sunt fini malo, ut furtum, adulterium, et hujusmodi: sed matrimonium est bonum: ergo si sumatar ul finis, ipsum erif finis bonus: ergo non potest esse finis talis mali: ergo videtur, quod annihilatur matrimonium, quando tali fine contrahitur, vel quando efficitur finis talis mali.

Juxra hoc queritur. Utrum pejus sit contrahere tali fine, sive conditione, vel non contrahere, et uli muliere ad hoc sine contractu more lenonum qui prostituunt meretrices ?

Videtur enim, quod secundum sit pejus, quam primum: quia ad minus excusatur in coitu suo qui cognoscit suam : sed cognoscens non suam et prostituens, nec in suo, nec in alieno excusatur: ergo secundum pcjus est, quem primum. Conrra : In priori est adulterium in quod consentit maritus: in secundo autem tantum fornicatio: ergo primum pejus est, quam secundum.

Utrenivs quaeritur de conditione ultima, quae turpis est et matrimonio contraria.

Videtur enim, quod illa non dirimat contractum, quia de quolibet tenendum est bonum guod idem potest clici : sed duo sunt contractus, et est conditio contractus bona,ct conditio mala: ergo tenendus est contractus, et refutanda conditio. Conrirmatur autem prima ex hoc quod dicitur, ] ad Thessal. v, 24 et 22 : Omnia probate, quod bonum est tenete. Ab omni autem specie mala abstinete vos.

Sonutio, Dicendum, quod supra dicti modi sunt quibus sponsalia contrahuntur, sicut dicunt docentes jura. Reducuntur autem ad duos, scilicet promissionis simplicis, et promissionis confirmate. Confirmata antem est duplex, per conditionem, sive per ullerius vinculum. Et conditio dicitur tunc eo modo quo supra dictum est. Vinculum autem amplius ligans, quam promissio: aut est signum approprians sponsam, aut confirmatio promissionis. Signum aulem aut est de pertinentibus ad datum propter nuplias, aut ad ornatum sponse. Et primum vi- detur arrha nuptialis: secundo autem modo annuli subarrhatio. Si autem est confirmatio promissionis : tunc est juramentuin., De hac tamen reductione ad artem non curant Jurisperiti: quia intendunt grossis pro vulgaribus, circa quae sunt casus et particularia.

Ilis wapitis, respondendum est ad id quod objicitur de primo modo, et direndum, quod secus est de Deo, et homine : quia Deus promittens nec causam promissionis habet in nobis, nec utilitatem, nec finem, et ideo non obligatur ubligatione debiti: quia, ut dicunt sancti, Deus nihil debet homini, sed homo omnia sua debet Deo. Sed quando homo promittit, causam promissionis et utilitatem habet in eo cui promittit : sicut hic in contractu unus conjugum promitlit, cL causa est in alio qui repromittit sibi, et utilitas quae est debitum in corpore ejus cum qua contrahit, quod etiam jure matrimonii exigere potest : et ideo iste obligatur.

Ad aliud dicendum, quod promittens tenctur solvere quantum in se est, nisi ste per alium: et bene concedo, quod peccat non solvens si solvere possit.

Ad hoc autem quod objicitur, quod sit cogendus, dicendum quod non: quia frequenter dissimulatur minus malum, ne accidat majus. Dissimulatur, inquam, ita quod non deducitur in faciem Ecclexiv) ad judicium, licet non dissimuletur in confessione. Et hoc est quod dicitur, Kixtra, libro quarto de sponsalibus, Preterea hi qui, etc., ubi dicit Innocentius secundus : "Si autem se ad invicem admittere noluerint, ne forte detcrius inde contingat, ut talem scilicet ducat quam odio habet: videtur quod ad instar eorum qui societatem interpositione fidei contrahunt, et postea eamdem sibi remittunt, hoc possitin patientia tolerari."

Ad rertium dicendum, quod licet in majori decipiat, tamen est damnum recuperabilius, quam pecunie: quia cum multis aliis potest contrahere: sed pecu- niam aliam non contingit eum de facilt recuperare : et ideo istud ad judicium non deducitur sicut illud.

Ad id quod objicitur ulterius de secundo modo, dicendum quod ille est quedam confirmatio promissionis, eo quod per donaria sponsa quodammodo sponso appropriatur, vel e converso, sicut innuilur in Genesi, xxx, 16, ubi dixit Lia ad Jacob: "Ad me intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei."

Ad primum autem quod contra objicitur, dicendum quod arrha hic aliter sumitur quam pro pretio, vel pro parte pretii: sicut enim per arrham res empta emptori appropriatur, ita sponsa sponso per subarrhationem nuptialem : et ideo prima argumentatio fallit per equivoca~ tionem. Si tamen concederetur, quod esset pars pretii, tunc dicendum quod matrimonium non poniiur sub pretio : sed id quod datur, est ad onera matrimonii sublevanda.

Et per hoc patet solutio ad secundum.

Ad tertium dicendum, quod si daretur dotis nomine, vel promitteretur, et non sequeretur matrimonium, restituere teneretur, Si autem alia donaria sunt potius amorem indicantia, quam magnam afferentia utilitatem, non credo quod tenetur ad restitutionem: sed tamen non sequitur, quod matrimonium sub pretio ponatur ratione supra dicta.

Ad id quod ulterius objicitur de tertio modo, dicendum quod annulus ille significat fidem sponsalium in presenti, scilicet ne alii promittat, et fidem thori in futuro servet: et ideo ponitur in digito sinistraa manus, qui annelaris dicitur, quia in illum vena quaedam pulsatilis, sive arteria venit a corde, quae circulo ligatur ad amoris signum.

Et per hoc patet solutio ad primum : quia ex falso, vel ex insufficienti causa annuli procedit: et ideo non concludit.

Ad aliud dicendum, quod nihil prohi- bel monili subarrhationem fieri, sed magis congrue fit per annulum: quia cum fides sponsalium obliget ad duo, unum Ulorum est principale, et alterum est consequens: et principale quidem est ad servandum fidem sponso: consequens autem est ad custodiendum se ab alio: annulus autem significat principale, et monile significat consequens: et ideo magis congrue lit per annulum, quam per monile. .

Ad rervium dicendam, quod in tribus se habet sponsa ad sponsum : in quantum eniin ecapud mudieris est vit, tenetur eum audire, sequi, et obedire. Ex matrimonio enim tevnefur ad fidem, et custodiam ab altero : nec sunt plura adeo substantialia sponse im quantum est sponsa. Primam autem horum signilicat mauris: secundum autem significal a= nulus, ob tertium aoile. Et ideo his tribus antiquitus puclla subarrhabantur.

Ad hoc autem quod ulterius objicitur de juramento, dicendum quod bene potest fieri, si aliter non credant sibi invicem. contrahentes : quia sicul dicit Aposlolus, ad Hebr. vi, 16: "Homines per majorem sui jurant, et omnis controversie eorum fints, ad confirmationem, est juramentum."

Ad hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod in talibus casibus, ut infra patebil, solvuntur sponsalia : et tune deobligatur a juramento, eo quod ipse juramento non lenetur, nist modo sponsalium : et ideo sponsalibus fractis, non tenclur juramento amplius: sed bene concede, quod incautum est in talibus jurare.

Ad sniuy dicendum, quod in talibus non est perplesitas, quia potest complere juramentaum : altoquin peccat mortaliter. Si autem matrimonium aliud supervenit : tunc peccat mortaiiter contrahens cuna alio, sed tamen non tenctur ad sponsalia perficienda, quia soluta sunt : sed debet facere peenitentiam de perjurio.

Ad hoc autem quod queritur, Utram sit cogendus ? Dicendum, quod licet quidam dixerunt, quod sit cogendus propter juramentum : tamen videtur sapientibus, quod non : sed dissimulandum est si ex odio sponse non vult perficere quod juravit, quia posset majus malum sequi : cl iste casus expresse scriptus est, Extra, libro quarto de sponsalibus, Requisivit, ubi sic dicit Lucius terlius : "Requisivit a nobis tua fraternitas, qua censura mulier compelli debeat qua jurisjurandi religione neglecta nubere renuit cul se nupturam interposito juramento firma~- vit." Et infra, "Ad quod breviter respondeo, quod cum libera debeant esse matrimonia, monenda est potius quam cogenda, cum coactiones difficiles soleant exitus habere frequenter."

Ad id autem quod objicitur de conditione simpliciter honesta, dicendum quod illa merito est apponenda, ita quod vituperari possunt conlrahentes, si non apponant : quia contrahentes aut sunt mature wtatis, aut infantuli. Si sunt adulti, adhuc licct in cis sit confortata ratio, tamen unus solus non polest videre quid expediat, sicul vident plures fideliter con~ sulentes. Si autem sunt infantes, non possunt discernere nisi doctrina et consilio aliorum seniorum : et ideo cum discretio laciat ad libertatem et honestatem consensus, talis condilio potius facit ad liberum matrimonium, quam ancillare vel servile: non enim dicitar liberum apud sapientes, quod quasi vinculum vel velamen malities habet libertatem, sed id potius quod secundum virtutem libere fit : et ideo talis conditio tenet, et est favorabilis.

Et sic patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod duplex est consensus, scilicet malrimonium faciendi, etiste non dependet ad alium in matri- monio. Est etiam consensus conditionatus, quando de voluntate propria apponit conditionem, eo quod sibi homo non sufficit ad consilium, ét ille dependet ratione prius inducta.

Ad 1 quod ulterius quaeritur de conditione utilitatis quae est pecunia, dicendum videtur, quod illa dupliciter apponi potest, scilicet aut ut in modum dotis, aut ut in modum pcene si non consummantur matrimonia. Si primo modo apponatur, dico quod stat et exigi potest : et si non stet conditio, non tenetur ad consummationem promissionis. Et hoc contingit propter onera matrimonii, ut dictum est supra Si autem adjiciatur per modum peene,ut si sic dicatur : Nisi contraxero tecum, ego dabo tibi centum marcas: dico quod non tenet conditio nec exigi potest si non consummetur matrimonium. Argumentum autem ad hoc est in decretali prius inducta, Regudszvit : quia scilicet matrimonia debent esse libera.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod matrimonium non ponilur sub pretio, ut patet ex supra dictis.

Ad aliud duo est concedendum : quia illa procedunt in sensu illo quo conditio pecuniaria adjicitur in modum peoene, et sunt bona contra illos quialiter sentiunt, quam hic est determinatum.

Ad id quod ulterius objicitur de conditione turpi et contraria matrimonio, dicendum quod matrimonium numquam est finis mali, nec etiam ad malum finom. Est enim duplex finis, sicut et super secundum librum Senéentiarum notatum invenies, scilicet finis operis, et linis operantis. Finis operis matrimonil numquam est ad malum finem, vel finis mali, Finis autem operantis sic potest esse in malo : et dictum Augustini intelligitur de fine operis, non operantis. Kit quia finis operantis non est essentialis linis matrimonii, ideo dicit jus, quod cessat conditio quae est turpis finis intentio ex parte contrahentis, non contraclus : et tenet contractus sponsalium.

Et per hoc patet solutio et ratio juris.

Ad aliud dicendum, quod unus plus peccat in actu, et alter plus in circumstantia trahente in id genus peccati, hoc est, in adulterium : nihil enim prohibet utrumque plus peccare consideratione diversa.

Si autem queritur, Quis simpliciter plus peccet? Videtur, dicendum, quod ille qui prostituit uxorem propriam, ex hoc peccat majori peccato quod est adulterium, et contra plura : quia contra quecumque peccat leno, peccat et iste, etinsuper contra bonum matrimonii.

Ad hoc quod objicitur de conditione ultima, dicendum quod illa annihilat contractum : quia non est consensus in talibus in matrimonium secundum intellectum, sed secundum vocem tantum : sed secundum intellectum consentiunt in vile contubernium, quia non potest esse matrimonium, ubi renuntiatur bonis omnibus matrimonii.

Et per hoc patet solutio ad objectum : quia in tali contractu nihil boni est : et ideo nihil boni inde potest elici quod teneatur, sicut fuit in aliis contractibus conditionatis,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 15